« Vesperia » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 290c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VESPERIA
VESPERIA, Ultimus, uti vocant, actus in Universitatibus ad consequendam Doctoris
dignitatem, seu Disputatio, quæ a Baccalario fit pridie quam Birreto
doctorali donetur, in qua disputant tres Doctores cum eodem Baccalario. Nicolaus Trivettus
in Chron. ann. 1282 :
Post disputationem, quæ Vesperiæ appellantur.Statuta Facultatis Theologicæ in Academia Viennensi in Austria tit. 16 :
Post hæc Vesperiæ Licentiati secundum modum Parisiis consuetum, quem hic recipimus, sic fiant : quod per aliquot dies, ante scilicet decem vel circa, Licentiatus Vesperiandus in cappa venit una cum bedellis per domos omnium Magistrorum, et Baccalariorum formatorum, portandum eis titulum quæstionum quatuor, quarum duæ disputandæ sunt in Vesperiis, et duæ in aula, etc.Statuta Academiæ Paris. apud Acher. tom. 6. Spicil. pag. 382 :
Item quando unus bachalarius in Theologia habet Vesperias suas, etc.Consuet. ejusdem per Robert. Goulet fol. 8 :
Theologi itaque licentiati secundum licentie ordinem post celebratas in suis scholis Vesperias, quilibet seorsum doctoratus dignitatem rotundumque magisterii birretum in aula domini Parisiensis Episcopi... suscipit.