« »
 
[]« Vesperia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 290c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VESPERIA
VESPERIA, Ultimus, uti vocant, actus in Universitatibus ad consequendam Doctoris dignitatem, seu Disputatio, quæ a Baccalario fit pridie quam Birreto doctorali donetur, in qua disputant tres Doctores cum eodem Baccalario. Nicolaus Trivettus in Chron. ann. 1282 :
Post disputationem, quæ Vesperiæ appellantur.
Statuta Facultatis Theologicæ in Academia Viennensi in Austria tit. 16 :
Post hæc Vesperiæ Licentiati secundum modum Parisiis consuetum, quem hic recipimus, sic fiant : quod per aliquot dies, ante scilicet decem vel circa, Licentiatus Vesperiandus in cappa venit una cum bedellis per domos omnium Magistrorum, et Baccalariorum formatorum, portandum eis titulum quæstionum quatuor, quarum [] duæ disputandæ sunt in Vesperiis, et duæ in aula, etc.
Statuta Academiæ Paris. apud Acher. tom. 6. Spicil. pag. 382 :
Item quando unus bachalarius in Theologia habet Vesperias suas, etc.
Consuet. ejusdem per Robert. Goulet fol. 8 :
Theologi itaque licentiati secundum licentie ordinem post celebratas in suis scholis Vesperias, quilibet seorsum doctoratus dignitatem rotundumque magisterii birretum in aula domini Parisiensis Episcopi... suscipit.