« 1 vestire » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 293a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VESTIRE1
1. VESTIRE, Possessionem conferre rei alicujus, Investire. Vestir, in Consuetud.
Laudunensi art. 227. Vestir et ensaisiner, in Sedanensi art. 259. 260. 262.
Notitia ann. 993. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect.
col. 350 :
Abbas nimium credulus promissionibus vicecomitis et suorum, apprehendens viregam suam dixit : In tali conventione, ut locuti estis, audiente me, Vestio vos ; et ita Vestivit eum, etc.Occurrit passim.
Vestitus, Qui de re aliqua investitus est, qui rem possidet. Vestu et mis en
possession, in Consuetudine Laudunensi art. 226. Calniacensi art. 32. 33. et aliis.
Charta Caroli C. Regis apud Beslium pag. 229 :
Unde Cœnobium S. Dionysii Vestitum fuerat a bonis Deum timentibus hominibus.Alia Riculfi Episcopi Forojuliensis apud Rufium et Sammarthanos :
Illi vero timorem Domini præ oculis habentes, tale ei consilium dederunt, ut præter hæreditatem, quam Ecclesia prædicta ibidem antiquitus habuit, si propter hoc, quod ipse Episcopus post expulsionem paganorumOdo Cluniacensis de Reversione S. Martini cap. 7 :(Fraxinetensium)primus Vestire cœpit ipsam civitatem, unam medietatem de omnibus, quæ in circuitu ejusdem civitatis adjacent, redderet vel donaret.
Nolo Ecclesiam meam tanto defraudari thesauro, quia Episcopus factus eo Vestitam inveni.Charta Caroli M. in Chronico Laurishamensi pag. 59 :
Dum diceret, quod suus pater de ipso Monasterio Vestitum dimisisset, etc.Præcept. Ludovici Pii ann. 3. ex Tabular. S. Mevenni :
Dominus et genitor noster Karolus constituit ut ipse Helogar episcopus et abbas S. Mevenni, omnes res undecumque eo tempore prædictæ ecclesiæ juste et rationabiliter per diversa loca Vestitæ erant, tenerent, etc.Vide Chartam Alamann. Goldasti 42. Roverium in Reomao pag. 173. etc.
Manum Alicujus Vestire, Tradere, investire : Manus vestita ejus, cui traditio facta est.
Lex Bajwar. tit. 17. § 3 :
Mei antecessores tenueruntCharta Alamann. Goldasti 58 :(territorium)et mihi in alodium reliquerunt, et Vestita est illius manus, cui tradidi.
Post meum discessum ipsas res ad Monasterium S. Galloni admelioratas revertant, absque ulla contradictione vel minuatione, manu Vestita, partibus meis.... possideant.
Vestitura, inquit Vadianus, hoc ipsum est, quod Investitura, hoc est, in possessionem
missio, aut possessionis securitas et confirmatio, quam et beneficium illa secula,
et feudum, quod fere a Francis natum et inductum est, vocarunt. Et lib. 3. pag. 88.
Vestituram intelligi ait,
jus possessionis concedendum, quod Episcopi Abbatesve a Principe accepissent, nisi videri queat Vestituram dici, quæ lehen dicitur. Capitula Caroli M. lib. 4. cap. 19 :
Et coram eis rerum suarum traditionem faciat, et fidejussores Vestituræ donet ei, qui illam traditionem accipit, ut Vestituram faciat.Ubi in Cod. Reg. in Nota marginali legitur :
Hic notari potest quod ex sola traditione quæ fit per investituram, non transfertur dominium. Si enim transfertur, cum huc per investituram traditio facta fuisset, eoque factus dominus, qua occasione ab heredibus vexari poterat.De Vestitura et Traditione videndus Beseler Pact. Hered. tom. 1. pag. 21. ad cap. 6. Capit. ann. 819. unde lib. 4. cap. 19. Tradit. Fuld. lib. 1. tr. 157 :
Reginwald et Otwin fecerunt Vestituram in præsentia Hesses, et ego Wigger accepi.Infra :
Horum omnium Vestituram cum stipulatione subnixa perfecit.Flodoardus lib. 1. Hist. Remensis cap. 20 :
Eique in præsentia fidelivm suorum, legali de more, Vestituram ex eaTabular. Monasterii de Luco, apud Marcam lib. 3. Hist. Beneharn. cap. 3. n. 8 :(villa,)et Chartam fecit.
Qui quidem Rex de hac patria Vestituram dedit avo Vicecomitis, qui erat de ejus progenie, dedit Deo et S. Vincentio partem suam super altare.
Missos ei dedit qui ei inde plenam Vestituram facerent, in vet. placito apud Baluz. tom. 3. Miscell. pag. 125. Charta ann. 871. apud Murator. tom. 9. part. 2. col. 933 :
Ad vestram partem corporalem facio Vestituram ad vestram proprietatem habendum. Quiex Charta Ottonis Imp. apud Mabill. sæc. 5. Bened. pag. 243. Annal. Hildesh. ad ann. 1039. apud Pertz. Scriptor. tom. 5. pag. 43 :(locus)populari judicio in regiam rectamque venit Vestituram,
Senior noster Thietmarus episcopus post obitum prædictæ domnæ Sophiæ decimas super Gandeshem circumjacentesque villulas, quas ipsa a nostris senioribus in beneficium habuit, in suam Vestituram recipi jussit.Quod Vestitura indominicata dicitur in Vita S. Gerardi cap. 21. ibid. tom. 6. pag. 503 :
Concessit duci Beatrici..... tenere abbatias Mediimonasterii et S. Deodati, retinens in Vestitura indominicata monasteria et 10. mansos, etc.Adde Chronicon Mauriniacense pag. 371. Maxime vero
In Vestitura rei alicujus esse dicitur, qui hanc possidet. Præceptum Caroli M. pro Hispanis,
editum a Steph. Baluzio :
Et dixerunt, quod aliqui pagenses.... eos exinde expellant contra justitiam, et tollant nostram Vestituram, quam per 30. annos et amplius Vestiti fuimus, etc.Capitula ejusdem Caroli M. lib. 4. cap. 34 :
Si quis proprium nostrum, quod in Vestitura genitoris nostri fuit, alicui querenti sine nostra jussione reddiderit, etc.Adde cap. 45. et Appendicem 3. ejusdem libri cap. 7. Capitul. 2. Ludov. Pii. ann. 819. cap. 6. 8. Concilium Suessionense ann. 853. part. 2. cap. 3. Compendiense ann. 868. cap. 3. Capit. Caroli C. tit. 39. cap. 8. Bullarium Cluniacense pag. 4. etc. Notitia vetus apud Baluz. tom. 3. Miscell. pag. 118 :
Insuper testantur quod.... mater Cenomanicæ civitatis ecclesia Vestituram legitimam habuisset de prædicto monasterio, et adhuc triginta anni non sunt transacti quod ex eo legitimam Vestituram habuit.Chronicon Andrense :
Hujus Ecclesiæ Monachi per annum et diem in ejusdem terræ Vestitura sunt.Charta Alamannica Goldasti 28 :
Statuimus inter nos, ut venerabili Abbati et fratribus prædicti Monasterii decimam in subnotatis locis, sicut illius temporis in illorum erat Vestitura, concederemus.Infra :
Cujus decima tunc in mea Vestitura erat.Ita in Charta 95. 97. in Chronico Besuensi pag. 504. etc. Discrimen tamen inter vestituram et possessionem videtur posuisse Joannes IV. PP. in Epistola ad Isaac Syracusanum Episc. edita ab Holstenio :
Majus enim fuit possessionem dare, quam sit Vestituram concedere.In eo duntaxat differunt quod hæc nudam traditionem, illa vero securam stabilemque possessionem significet.
P. , 1766.
◊ Charta ann. 928. tom. 1.
Hist. Trevir. Joan. Nic. ab Hontheim pag. 272. col. 1 : Gulisam in pago supradicto et comitatu Everhardi de rebus sancti Servatii.... pro Vestitura et firmitate. Vesteet Vesture, in Chartul. Thenol. ex Cod. reg. 5649. fol. 64. r° :
Ouquel terroir nous avons le xiij. denier pour les Vestes, et xxij. deniers et obole de chascune Vesture.Ubi per Vestes, laudimia intelligo ; et per Vesture, quod pro missione in possessionem seu investitura domino solvitur. Charta ann. 1311. in Chartul. abbat. Regalis-loci part. 1. ch. 30 :
Lesquelx religieus disoient et maintenoient que en tous les lieus où il avoient cens fonsiers,.... il avoient Vest, devest, ventes, justice dou fons, etc. Vestautem rei venditæ emptori cessionem significare videtur. in Charta ann. 1293. ex Chartul. S. Corn. Compend. fol. 201. v°. col. 2 :
Quand il avenra que aucunes personnes marchanderont ensamble oudit liu, et il venront au Vest ou au devest doudit marchié ou de l'escanges, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vestitus, Beneficium, feudum, quo ab alio quis investitur, et opponitur acquisito.
Charta ann. circ. 1095. ex Tabul. S. Victoris Massil. : Nos pariter donamus aliquid de hereditate nostra quæ nobis per comparationem, vel per Vestitum advenit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vestitio, Eadem, ut videtur, notione.
Charta ann. 1004. apud Mabill. tom. 4. Annal. Bened. pag. 176 :
Facio hanc donationem.... de ipsa villa, quam vocant Campanias, de ipsa scilicet medietate mea, quam ego propter Vestitionis causam ibi habeo, vel habere debeo cum integritate et absque ulla diminutione.Nisi tamen propter vestitionis causam intelligas ratione culturæ.
Vestura. In aliquot
Consuetudinibus municipalibus idem valet, quod Vestitura, aut investitura,
ut in Laudunensi art. 226. et aliquot aliis. Joannes Abbas Laudunensis in Speculo
Historiali MS. lib. 11. cap. 17 :
Lequel les mist en Vesture de la Comté d'Artois, etc.Chronicon Flandriæ cap. 8 :
Pource qu'Alienor sa mere exhortoit le Roi son Baron à mettre Jean son aisné fils en Vesture de ce qu'elle tenoit du Royaume de France.Sed præsertim hæc vox in rebus tantum censui obnoxiis usurpatur, in Consuetud. Vitriacensi art. 18. Sedanensi art. 208. 261. Remensi art. 140. 142. Noviodunensi art. 34. Calniacensi art. 53. in Magno Recordo Leodiensi pag. 60. etc.
Vestimentum, Idem quod Vestitura, Missio in possessionem, vel ipsa possessio.
Bractonus lib. 4. Tract. 1. cap. 1 : Possessionem nudam, quam
Intrusionem vocat, ait eam esse, quæ non vallatur aliquo Vestimento,
legitima vestitura.
Vestitio, Investitura. Charta S. Bonifacii de finibus Fuldensis Monasterii, apud Browerum
lib. 1. Antiq. Fuld. cap. 4 :
Ideo placuit nobis, ut eundem locum, qualiter certis terminis consistit, annotemus, et idoneis testibus, qui in prædicti Principis traditione et Vestitione ipsius loci affuerunt, subterfirmemus.Charta ann. 838. apud Eccardum in Hist. Misnens. col. 253 :
Signum Freibrathti et Otocari, qui hanc Vestitionem fecerant. Vestue,in Charta Garnerii Abbat. Corb. ann. 1307. ex Chartul. 21. ejusd. loci fol. 87. v° :
Nous pria et requist ledis Jhans que ledis seigneur Regnault en vausissons saisir et luy mettre en Vestue et recepvoir à homme, lequel nous en saisismes et Vestimes et l'en receumes en nostre foy et en nostre hommages.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vestitudo. Eodem significatu. Tradit. Emmeram. cap. 45. apud Pezium
tom. 1. Anecd. part. 3. col. 330 : Einhardus et Erhardus Vestitudinem fecerunt Adalwino Episcopo de his omnibus quorum hic commemoravimus.Sed leg. forte Rectitudinem. Vide in hac voce.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vestitor, Qui alterum vestit, seu in possessionem mittit. Tradit. Emmeram. cap. 4.
ibid. col. 204 : Testium quoque nomina sunt hæc ; Patho, Ogo,..... Lantpertus autem frater ejusdem Egilolfi et Adalhun vassus episcopi fidejussores et Vestitores extiterunt.
Vestitura, Census, qui quotannis exsolvitur in signum concessæ vestituræ, seu
possessionis, re tamen ipsa etiam nondum obtenta, ut ex
dicendis manifestum fiet. Charta Caroli C. ann. 855. in Spicilegio
Acheriano tom. 12. pag. 117 :
Eo videlicet modo et tenore, ut Lambertus fidelis noster diebus vitæ suæ jamdictam Ecclesiam S. Stephani propter Vestituram singulis annis nonam et decimam ex ea persolvens, ipsam jure beneficiario et usufructuario interim teneat, etc.Eadem verba habentur in Charta ejusdem Caroli ann. 3. in Tabulario Eccles. S. Cyrici Nivernensis. Vetus Charta in Tabulario Ecclesiæ Viennensis fol. 16 :
Tali itaque tenore, quatenus dum vivo, ex eisdem rebus usum fructuarium obtineam, et omni anno prædictæ Ecclesiæ modium unum vini in Vestitura persolvam.Alia ann. 912. fol. 18 :
Ea tamen ratione, ut dum advixero, usufructuario ipsas res obtineam, et annuatim festivitate S. Mauricii in Vestitura inter panem unum modium persolvam ; et si Ado frater meus superstes mihi fuerit, ipsas res dum advixerit sub eadem Vestitura obtineat.Alia Bernuini Viennensis Episcopi ann. 887. ibid. pag. 147 :
Quæ deserta sunt restaurando, et quæ destituta reædificando, et quæ non sunt vestita revestiendo, et ipsa die solennitatis S. Mauricii solo.... persolvant ad luminaria et Vestituram Ecclesiæ ejusdem S. Mauricii.Testamentum Bernonis Abbatis Cluniacensis :
Eo tenore, ut per singulos annos census 12. denariorum pro Vestitura reddatur.Charta ann. 997. ex Chartul. Aptens. Eccl. fol. 54 :
Tenor istius præstariæ iste est, ut Samuelus et uxor sua sive hæres illorum pro illis rebus ad S. Mariam et S. Castorem, sive ad Episcopum et ad clericos ejusdem ecclesiæ inter censum et Vestitura omnique anno ad mense Madio persolvat moltonem unum.Vetus Charta apud Mabill. sæc. 4. Bened. part. 2. pag. 271 :
Pro Vestitura vero annis singulis in festivitate beatissimorum Maccabæorum Kalendis Augusti pastum unum fratribus canonicis in Viennensi Cœnobio positis, faciatis.Chartular. S. Petri de Neronis-villa fol. 9. v° :
Hæc omnia donavit Albericus monachis ad possidendum jure perpetuo, ita quod monachi haberent ea in eadem potestate et dominio quo Albericus tenuerat ea, excepto hoc quod Adelaidis, uxor ipsius Alberici, in cujus dote hæc omnia erant, teneret ea quandiu huic seculo adviveret et ea tenere vellet, tali pacto quod interim dum Adelaidis viveret et ea teneret, monachi haberent pro Vestitura in unaquaque septimana unam eminam annonæ de supradicto molendino et de pratis unam carrucatam feni, et in aqua piscari facerent quotiescumque vellent ; et post decessum Adelaidis haberent monachi hæc omnia supradicta absolute ad possidendum in perpetuum.Tabularium. Prioratus de Paredo fol. 34 :
Tali Conventu ut in vita sua teneat,Id est, cum ager fructus fert.(mansum)et sextarium frumenti omni anno in Vestitura persolvat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vestio, Eodem intellectu. Vetus Notitia in Tabul. Abb. Belliloci in Lemovic. : In unaquaque villa cedimus unum mansum, et in unoquoque manso de tota vicaria sua damus eis 4. denarios, et 1. gallinam, et tertiam partem de omnibus placitis, et de Vestionibus similiter.
Vestitio, Eadem notione, in Tabulario Conchensis Abbatiæ in Ruthenis, et in Tabul.
Prioratus de Domina in Delphinatu crebrius occurrit.
Vestura, Pari significatu. Charta ann. 1273. ex Chartul. Campan. fol. 449. col. 2 :
Omne illud quod dictus Huetus poterat haberi in Vesturis, ventis, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vestitura Testamenti, Census, qui quotannis exsolvitur in signum concessæ vestituræ earum rerum,
quæ post mortem testatoris in possessionem donantur. Tabul. Latiniac. : Pro Vestitura vero hujus testamenti quotannis tres modii vini in nomine sanctæ Trinitatis exhibeo ad elemosinam.
Advestitura, in Consuet. Castellaniæ Insulensis art. 46. Namurcensi art. 48. 70. 75.
Advest, missio in possessionem. Chronicon Flandriæ cap. 59 :
Sauf ce que le Comte de Flandres devoit venir vers le Roy à Paris, et mettre le devant dit Loüis en l'Advesture de la Comté de Flandres.Cap. 68 :
Là monstra Messire Robert d'Artois unes lettres sellées du seel du Conte Robert d'Artois, contenans, que quand le mariage du Conte Philippes d'Artois.... fut faict, le Comte les meit en Advesture de la Comté d'Artois.
Disvestire, Possessione rei alicujus aliquem exuere : Devestir,
<cit>in Consuetud. Calniacensi art. 30. Charta Henrici IV. Imp.
ann. 1114. in Orig. Murensis Monasteril pag. 23 :
Ut nulla deinceps persona parva sive magna supradictum Monasterium de aliquo beneficio suo inquietare, molestare, Disvestire ulterius audeat.</cit>
<cit>Judicatum ann. 1073. apud Fr. Mariam in Mathilde Comitissa :
Adde
Ughellum tom. 1. pag. 252.
Ut nullus quililibet homo... sine legali judicio Disvestire præsumat.</cit>
<cit>
Actus ipse Divestionis Devest ou dessaisine dicitur in Consuetud. Remensi
art. 163. Vest et devest, in Laudunensi art. 54.
132. Vide Gallandum de Alodio pag. 90.Se sont dessaisis et devestus, in Charta ann. 1332. ex Tabul. S. Martini Pontisar.</cit>
◊ Fiebat autem Disvestitio, projecto pilo vestimenti,
quasi qui se disvestiebat de re aliqua, vestes revera deponeret. Hincmarus
Laudunensis in Epistola ad Remensem, tom. 2. operum Hincmari Remensis Archiepiscopi pag.
341 :
Potestis ..... interrogare, cur ea, quæ nunc repetit, nullo cogente, nullo suadente, per pilum vestimenti sui a se terra tenus ejectum, non tantum dereliquit, quantum abominando despexit, adjiciens multo sibi melius, ac esse sine his, quæ ei dederam.Charta Godefridi Ducis Brabantiæ ann. 1174. apud Miræum in Diplomat. Belg. cap. 65 :
Quadraginta ergo solidos, quos de horreo supradictæ villæ annuatim tollendos existimabam,.... projecto a me pilo pallii mei, juxta morem nobilium werpivi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Devestitum Feudum, Derelictum, ut videtur. Charta ann. circ. 970. ex majori Chartulario S. Victoris
Massil. fol. 135 : Unam medietatem tibi damus de feudum possessionis Devestitum et de heremo et in antea de quantum vestitum erat unam medietatem habeas.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Revestimentum, Iterata missio in possessionem. Charta ann. 1242. ex Chartul. Maurigniac. :
Pro laudationibus, venditionibus aut Revestimentis ab ipso emptore, vel a dictis abbate et conventu aut priore de Stampis veteribus, nichil penitus exigendo.Alia ann. 1247. ibid. :
In ipsius Petri manu sæpedicti Ansellus et ejus uxor de dicto censu se deseisierunt et de ipso ad ipsorum petitionem idem Petrus Revestivit abbatem.Vide Revestire.