![[]](img/image.png)
VEXATIVUS, Acutus, acer. Conc. Avenion. ann. 1209. apud Acher. tom. 2. Spicil. pag. 610 :
Vulnera quæ levia fomenta non sentiunt, mordicativis, seu Vexativis remediis curari oportet.Cælius Aurel. Acut. lib. 2. cap. 29 :
Utitur etiam cum his potionibus Vexativis, absinthio infuso et thymo decoctis.... Quæ omnia.... sunt acria, et propterea tumori contraria.