« »
 
[]« Vigiliarii » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 328a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VIGILIARII
VIGILIARII, Monachi, qui in monasteriis alios evigilant ad Matutinos, quibus sollicitudo excitandi incumbit, qui septimanam excitationis exercent. Regula Magistri cap. 31. Regula S. Fructuosi cap. 3 :
Ita ante mediam surgentes noctem, duodenos per choros recitent Psalmos, secundum consuetudinem ; prius tamen quam surgant cæteri, a Vigiliariis Fratribus Præpositus excitetur, ut cum benedictione sua et signum moveatur, et cunctorum lectula ab eo, priusquam consurgant, strenue visitentur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
A Vigilucis edidit Menardus in Concordia Regul. pag. 418. Sed legendum suspicatur a Vigiluciis ex Gloss. Lat. [] Gr. ubi minus bene legitur Vigilicius, ἄγρυπνος, pro Vigilucius. Ut ut est iidem etiam
Vigilgalli vocati, ut observat eadem Regula Magistri d. cap. ex singulari Vigilgallus ; a galli gallinacei vigilantia :
Magna enim merces apud Dominum est excitantium ad divinum opus, quos pro fama Regula Vigilgallos nominavit.
Ubi emendo : quos profana regula, id est sæcularis, Vigilgallos nominavit.