![[]](img/image.png)
VIGILIARII, Monachi, qui in monasteriis alios evigilant ad Matutinos, quibus sollicitudo
excitandi incumbit, qui septimanam excitationis exercent. Regula Magistri
cap. 31. Regula S. Fructuosi cap. 3 :
Ita ante mediam surgentes noctem, duodenos per choros recitent Psalmos, secundum consuetudinem ; prius tamen quam surgant cæteri, a Vigiliariis Fratribus Præpositus excitetur, ut cum benedictione sua et signum moveatur, et cunctorum lectula ab eo, priusquam consurgant, strenue visitentur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ A
Vigilucis edidit Menardus in Concordia Regul. pag. 418. Sed legendum suspicatur a
Vigiluciis ex Gloss. Lat. ![[]](img/image.png)
Vigilgalli vocati, ut observat eadem Regula Magistri d. cap. ex singulari
Vigilgallus ; a galli gallinacei vigilantia :
Magna enim merces apud Dominum est excitantium ad divinum opus, quos pro fama Regula Vigilgallos nominavit.Ubi emendo : quos profana regula, id est sæcularis, Vigilgallos nominavit.