« »
 
[]« Villa » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 329b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VILLA
VILLA, Civitas, Gallis Ville. Ita usurpasse videtur Rutilius Numatianus in [] Itiner. dum oppida a civitatibus distinguit, et ortas civitates ex oppidis indicat :
Nunc villæ ingentes, oppida parva prius.
Ubi villa sensu Latino usurpatum pro vicus, Gall. Village. Loquitur Rutil. (locus est lib. 1. vers. 223.) de Pyrgis et Alsio, olim oppidis Etruriæ nunc excisis. Lambertus Schafnaburg. ann. 1073. de urbe Hartesburg. De Goslaria. Apud Pertz. tom. 5. Script. pag. 205. Conf. pag. 179. lin. 14. :
Et quia Villam viris fortibus, vallis et seris undique munitam incursare haud satis tutum putabatur, etc.
Juramentum Universit. Paris. ann. 1251. tom. 7. Spicil. Acher. pag. 226 : Promiserunt quod juramenta.... a magistris et scholaribus facerent renovari et jurari quod servarent pacem Villæ bona fide pro posse suo. Villa nostra Parisius, in Litteris Caroli VI. Reg. Franc. ann. 1386. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 225. Occurrit rursum ibid. pag. 171. col. 1. 173. col. 2. et 175. col. 1. Adde eumd. Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. in Gloss. et Murator. tom. 12. col. 662. Will. Brito lib. 2. Philipp. :
Hinc obstat Comiti, ne vires transferat ultra,
Tam bona ne pereat sub eodem Villa furore.
Et Nicolaus de Braia in Ludovico VIII. de Rupella :
Ingreditur Villam, victori supplicat hostis.
De Avinione :
Quos villæ statuit custodes Rex Ludovicus.
Villas hodie, non quomodo Latini prædia rustica ; sed complurium in agris mansionum vel ædium collectionem appellamus. Jo. de Janua : Villa, dicitur a vallis, quasi vallata, eo quod vallata sit solum vallatione vallorum, et non munitione murorum. Inde Villanus. Glossæ Basil. :
Αἱ δὲ οἰϰοδομαὶ ἐν μὲν τῇ πόλει οἰϰεῖαι λέγονται, ἐν δὲ τοῖς χωρίοις, Βίλαι.
Vita S. Gregorii primi Episc. Aniciensis :
In quodam vico,.... quem situm juxta fluvium Bornæ vulgaris lingua Villam nuncupavit, eo quod polleret quondam frequentia pagensium, ac pluribus tuguriis.
Charta ann. 1264. inter Instr. tom. 2. Gall. Christ. novæ edit. col. 436 :
Arbitrabuntur fore necessarium ad construendam et faciendam bastidam seu Villam, et ad plateas et carreyrias dictæ bastidæ seu Villæ capacem convenienter prædicti abbas et conventus se devestiverunt.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1308. in Reg. 40. Chartoph. reg. ch. 57 :
In Villa seu manso de Sauvac, continente quindecim focos paleos seu palea coopertos.
Liber inscriptus Cartaria, scriptus tempore Ricardi II. Regis Angl. villas dividit in murales et rurales : ac rurales quidem ait, continere campum, pratum et boscum. Sic passim in Chartis, terra arabilis, prata, pascua, bosci, dicuntur jacere in villa de, etc. Jo. Fortescutus de Laude Legum Angliæ cap. 24 :
Hundreda dividuntur per villas, sub quarum appellatione continentur et burgi atque civitates. Villarum etenim metæ, non muris, ædificiis, aut stratis terminantur ; sed agrorum ambitibus, territoriis magnis, hamiletis quibusdam, et multis aliis, sicut aquarum, boscorum, et vastorum terminis, quæ jam non expedit nominibus designare, quia vix in Anglia est locus aliquis, qui non infra villarum ambitus contineatur, licet privilegiati loci quidam infra villas de iisdem villis pars esse non censentur.
Bracton. lib. 4. tract. 1. cap. [] 31. § 1 :
Sciendum, quod de jure gentium agris sunt termini positi, ædificia sunt collata sive vicinata, et ex qua collatione fiunt civitates et villæ, et ex pluribus ædificiis collatis et vicinatis, et non ex uno ædificio constructo, ut si quis in agro unicum faciat ædificium, non erit ibi villa ; sed cum ex processu temporis cœperint coadunari et vicinari plura ædificia, incipit esse Villa, etc.
Et lib. 5. tract. 5. cap. 28. § 1 :
Villa est ex pluribus mansionibus vicinata, et collata ex pluribus vicinis.
Quo loco pro collata, Fleta lib. 6. cap. 51. § 2. habet Villata. Vide Villeta.
P. Carpentier, 1766.
Villa Arresti, in qua mercatoribus foraneis licet bona personasve debitorum suorum arrestare seu manum apponere. Vide supra in Arrestum 1.
Villæ Capitaneæ, Majores, in Capitulari de Villis cap. 19.
P. Carpentier, 1766.
Villa ad Clocherium, Parœcia, Gall. Parroisse. Catal. MS. episc. Carnot. ann. circ. 400 :
Pro parte capituli, extra partem episcopi et comitis, sunt in diocesi Carnotensi septuaginta duæ Villæ ad clocherium, videlicet quod in qualibet villa est ecclesia parrochialis.
Villæ Dominicales, Dominicatæ, et Indominicatæ, proprie Regum vel dominorum. Villæ dominicatæ, quibus opponuntur Villæ vassallorum, in Annalib. Francor. Bertinianis ann. 870. Edictum Pistense cap. 5. 8 :
Villæ nostræ indominicatæ, etc.
Charta Divisionis Imperii Ludovici Pii, edita a Steph. Baluzio, cap. 2 :
Et insuper duas Villas dominicales ad suum servitium, etc.
Poëta Saxonicus in Carolo M. ann. 785 :
......... Properarunt protinus ambo
Ad Regem, jam tum fuerat qui forte reversus
Ad Villam propriam, quæ dicitur Attiniacus.
Ubi propriam, idem valet, quod Dominicam. Vide Dominicum 3.
Villæ Fiscales, Quæ ad fiscum pertinent, apud Gregorium Turon. lib. 6. cap. 32. Marculfum lib. 2. form. 52. Flodoardum lib. 1. Hist. Remensis cap. 20. etc. Villæ regalis fisci, apud Lambert. Schafnaburg. ann. 1070. Pertz. Scriptor. tom. 5. pag. 178. lin. 26.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Villæ Forenses, Rurales, quæ a civitatibus distinguuntur. Charta Rudolphi I. Imper. ann. 1277. apud Ludewig. tom. 4. Reliq. MSS. pag. 261 :
Ad hæc statuimus auctoritate qua fungimur, confirmantes.... homines ipsorum proprietatis vel in prædiis eorum modo quolibet positos, qui ad civitates vel Villas forenses, quæ erectæ per omnem ipsam terram fuerint et libertati dediti, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Villa Franca, Libera, immunis a certis præstationibus et oneribus. Charta Guillelmi de Bellovidere ann. 1256. tom. 1. Hist. Dalph. edit. Paris. pag. 67 :
Volentes facere Villam francam pro nobis nostrisque successoribus...... concedimus plenariam libertatem quam habent et habere debent habitantes alias Villas francas,.... scilicet quod infra metas inferius declaratas capi vel detineri personæ, vel bona ipsorum a D. de Bellovidere vel quavis alia persona non possint, nisi tale eos crimen commisisse constiterit propter quod ...... videlicet furtum, homicidium, adulterium, falsa mensura, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Villa Ingenua, Eadem notione, in Conc. Legion. inter Hisp. tom. 3. pag. 190 :
Junior vero qui transierit de una mandatione in aliam et emerit hæreditatem, possideat eam integram ; et si noluerit in ea habitare, mutet se in Villam ingenuam.
Villa Legis, Quæ legibus suis regitur, et judices suos habet, Majores et [] Scabinos : Ville de Loy, in Consuetud. Bononiensi art. 13. 99. Ville de commune, cui opponitur Ville baptice vel bateiche. Bellomaner. cap. 4 :
Entendons nous pour Villes bateïches hors de communes, car les Villes de communes ont leurs Maires et leurs Jurez.
Aresta Candelosæ ann. 1262. f. 125 :
Determinatum, quod homines Crispiaci in Laudunesio possunt arrestari in villa D. Ingeranni de Cociaco, quæ dicitur Fara, et est Villa legis, pro debitis ipsorum, per justitiam ipsius Ingeranni, etc.
Ibidem fol. 14 :
Non est probatum, quod Burgenses D. Regis non possunt arrestari in Villa regente se per legem.
In alio Arresto 20. Aug. ann. 1411. Tenremondia, seu Teneræmunda in Flandriæ Comitatu, dicitur
notabilis Villa legis, habens campanam, sigillum, burgesiam, et banleucam, etc.
In Hist. Betuniensi pag. 116. Vide Raguellum in v. Loi.
P. Carpentier, 1766.
Quomodo etiam legendum, pro Ville de lay, in Stat. ann. 1399. tom. 8. Ordinat. reg. Franc. pag. 358. art. 7.
Villæ Mercatoriæ, Marchandiæ, Quæ habent jus nundinarum, in Fleta lib. 1. cap. 24. § 8. lib. 2. cap. 50. § 30.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Villa Pacis, Cujus civibus non licet bellum indicere vel facere, aut illatas sibi injurias ulcisci. Ejusmodi est civitas Parisiensis, ut patet ex Charta ann. 1344. laudata in Gloss. Jur. Gall. voce Ville.
Villæ Publicæ, Quæ ad Fiscum regium pertinent. Eutropius lib. 10 :
Nicomediæ in Villa publica obiit.
Anonymus de Gestis Constantini M. :
Et in Villa publica Appiæ viæ...... custodiri fecit.
Alibi, mortuum ait Constantinum M.
in suburbano Constantinopolitano, Villa publica, juxta Nicomediam
. Fredegarius :
Omnes Francos, sicut mos Francorum est, Bernaco Villa publica ad se venire præcepit.
Idem ann. 761 :
Melciacum Villam publicam incendio cremaverunt.
Et ann. 766 :
Totam regionem illam vastans, Villas publicas, quæ ditionis Vuaifarii erant, totas igne cremare præcepit. Sparnacus, prædium publicum,
in Passione S. Bercharii apud Camusatum pag. 69. Adde Jonam in Vita S. Columbani cap. 19. Annales Francor. Metenses ann. 692. 714. 754. Chronicon Hildesheimense ann. 741. etc. Vide Vicus publicus.
Villæ Regiæ, Dominicæ, quæ Regum erant propriæ. Palatia, Curtes Regiæ, Fisci et vici Regis, interdum nude Villæ appellatæ in Francorum Annalibus. Villæ regiæ atque proprietates, in Annalibus Francor. Bertinianis anno 858. Theganus de Ludovico Pio Imp. cap. 19 :
In tantum largus, ut antea nec in antiquis libris, nec in modernis temporibus auditum est, ut Villas Regias, quæ erant sui, et avi et tritavi, fidelibus suis tradidit eas possessiones sempiternas, et præcepta construxit, et annuli sui impressione cum subscriptione manu propria roboravit.
Unde colligitur, villas istas fuisse ex propriis Regum patrimoniis, quando quidem Ludovici tritavorum fuere. Iidem Annales Bertiniani ann. 867 :
Vicario scilicet Salomonis Comitatum Constantini cum omnibus fiscis et Villis Regiis et Abbatiis in eodem Comitatu consistentibus..... confirmat.
Charta Henrici II. Imp. ann. 1023. apud Nicol. Zyllesium sic clauditur :
Actum in Triburia, Regia villa, Palatio publico, etc.
Eadem Villæ Regiæ nomenclatura donantur Weimodus, apud Miræum in Cod. Donat. piar. pag. 28. Carisiacum, in Vita Lud. Pii ann. 834. Cassinogilus, apud Ademarum in Vita Ludov. Pii initio, [] etc. Alias in Anglia proferunt Asserus de Gestis Ælfredi ann. 853. 871. 878. 885. Matth. Westmonast. ann. 870. Simeon Dunelm. ann. 887.
P. Carpentier, 1766.
Villa Vielha, vulgo Ville-vieille. Charta ann. 1539 :
Item quamdam aliam terram,... sitam in eodem territorio, loco vulgariter appellato à la Villa-vielha.
Rursus :
Item aliam terram.... in eodem territorio de Villa-laura, loco dicta à la Villa-vielha.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Villa Urbana, Quæ prope urbem est exstructa. Chartul. majus S. Victoris Massil. pag. 103 :
Et est ipse alodis beneficium in comitatu Aptensis civitatis, ex parte in territorio et quædam latifundia Villæ urbanæ..... Sunt namque alibi terræ, sicut prædiximus, in territorio Villæ urbanæ, aratro et tritico aptæ.
P. Carpentier, 1766.
Villam Perdere, E civitate ejici, ejusque privilegiis privari. Charta ann. 1338. in Reg. 74. Chartoph. reg. ch. 657 :
Quicunques est présens, aidans ou confortans à occire homme ou femme dedens la ville et banlieue (de Tournay) et li occiz murt sans parler, ne accuser le malfaiteur, tous les présens sont encoulpé du fait et Perdent la ville à tousjourmais.
Unde Rendre la ville, pro In civitatem et jura civium restituere, apud Math. de Couciaco in Hist. Caroli VII. pag. 682.