« »
 
[]« Vimpum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 336b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VIMPUM
VIMPUM. Charta Philippi Regis Franc. ann. 1304. ex 12. Regesto Chartophylacii Regii n. 195 :
Plumbum, stamen, seu quodcunque metallum, cineres, Vimpum, seu gravellam vinorum, et quascunque merces seu mercaturas alias, etc.
Videtur esse vappa Latinorum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vox est contracte scripta pro Viniperum, ut legitur in eadem Charta edita tom. 1. Ordinat. Reg. Franc. pag. 423. ubi habetur :
Quodcumque metallum, cineres, viniperum, seu gravellam vinorum, etc.
Haud dubie pro Juniperus, [] Gall. Genévrier, cujus usus frequens apud Medicos.
P. Carpentier, 1766.
Lectoris vitium fuit, non scriptoris : Winiperum quippe exhibet Registrum 12. in Charta laudata.