« »
 
[]« Vimpum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 336b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VIMPUM
VIMPUM. Charta Philippi Regis Franc. ann. 1304. ex 12. Regesto Chartophylacii Regii n. 195 :
Plumbum, stamen, seu quodcunque metallum, cineres, Vimpum, seu gravellam vinorum, et quascunque merces seu mercaturas alias, etc.
Videtur esse vappa Latinorum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Vox est contracte scripta pro Viniperum, ut legitur in eadem Charta edita tom. 1. Ordinat. Reg. Franc. pag. 423. ubi habetur :
Quodcumque metallum, cineres, viniperum, seu gravellam vinorum, etc.
Haud dubie pro Juniperus, [] Gall. Genévrier, cujus usus frequens apud Medicos.
P. Carpentier, 1766.
◊ Lectoris vitium fuit, non scriptoris : Winiperum quippe exhibet Registrum 12. in Charta laudata.