« »
 
[]« Vineragium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 341b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VINERAGIUM
VINERAGIUM, Tributum pro vino, quod in urbem adducitur : nisi idem sit quod Vinagium 2. In Terrario Insulæ Adami, teste de Lauriere in Gloss. Jur. Gall. dicitur Vieutrage et Traisnage, quod intelligitur de ea præstatione quæ domino fit ob vini dolium emtum, quod traha ducitur. Charta Philippi Regis Franc. ann. 1308. ex 2. Regesto ejusdem Regis n. 9. in Tabulario Regio :
Item Vineragium, cavagium et rotagium quæ habebamus apud Jauzi, etc. Vientrage
dicitur in Consuetudine Silvanectensi art. 125 :
Item peut prendre forage, rouage, Vientrage, des vins et autres breuvages vendus, etc.
Ubi forte legendum Vinerage.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Nihil immutandum est, si tamen asserta est lectio Chartularii S. Cornelii Compend. ubi occurrit Vintragium ex Charta Petri Abb. ejusd. Monast. :
Concessimus prædicto Petro clerico nostro jus integrum quod habebamus.... in dicta domo, videlicet roagia, foragia, Vintragia, salvis et retentis nobis et Ecclesiæ nostræ omnibus justitiis altis et bassis.
Hinc emendanda alia Charta ex eodem Tabulario :
In quacumque ripa a bucca Isaræ usque ad Ecclesiam de Gellis, dolium vini si ejectum fuerit ab aqua obolum debet, et denarium de Witragio, si a terra fuerit ejectum.
Ubi legendum videtur, Vintragio.
P. Carpentier, 1766.
Pro Vineragium, in Ch. Phil. Pulc. ex Reg. 2. Chartoph. reg. hic laudata, Viutragium legitur in ead. Charta ex Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 349. r°. col. 2. quomodo etiam legendum est in Chartul. Compend. ubi nihil quoque mutandum opinor in voce Witragium. Unde pro Vientrage emendandum censeo[] Vieutrage, ut colligitur ex locis laudatis supra in Vecticare.
Vineratica, Eadem notione, si bene auguror, in veteri Charta Italica apud Ughellum tom. 5. pag. 1538 :
Vinum pro Vineratica decimatæ octo.
Perperam enim editum vivaritia. Sed malim leg. Vineatica. Vide in hac voce.