« »
 
[]« Vinericia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 341c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VINERICIA
VINERICIA. Charta Caroli M. in Actis Episc. Cenoman. pag. 266 :
De Vinericiis quoque et perdonato, de pastionibus et pascuariis, etc.
Perperam edit. Vivericiis, in Vita Aldrici Episc. Cenoman. pag. 31. et Umericia ibid. pag. 144. tom. 3. Miscell. Baluz. Ubi Vinericia idem esse videtur quod Vineale, Vineatica. In sequentibus vero Vindemiam ipsam, id est, vindemiarum tempestatem seu collectionem significat. Guerardo in Glossar. Irminon. : Servitus devehendi vindemiam collectam vinumque recens factum, tum tributum pro illa præstatione redimenda. Codex censualis Irminonis Abbat. fol. 40. v° :
Facit Vinericiam cum duobus animalibus.
Fol. 41 :
Facit curvadas sicut ceteri et Vinericiam cum uno bove.
Fol. 61 :
Faciunt dua carra ad Vinericiam et ad magiscam dua carra.
Denique fol. 62. v° :
Solvunt de capite suo sol. iii. et denar. iii. faciunt angariam ad Vinericiam.
Polyptychus S. Remigii Remensis :
Facit ad pratum dies 3... facit Vineritiam et carrum, aut donat den. 6.
Alibi :
Et solvunt... ad substratum et materiamen car. 10. de Vineritia aut car. 5. aut solid. 10.
Polyptychus Floriacensis :
Solvit unus quisque (mansus) de hostileso, id est, pro bove solidos 2. et porcos 2. aut solid. 4. multones 2. aut sol. 2. solvit inter Vinericiam et pascionem de vino mod. 6. etc.