![[]](img/image.png)
VIOCURUS, et statim cestifer, in Gloss. Isidori et Arabico-Lat. Ultima resecat
Grævius utpote ad rem nihil pertinentia : est enim Viocurus, viæ curator. Unde
etiam emendandæ Gloss. Lat. Gr. ubi Viaculus legitur, ut et Gloss. Græc. Lat. quæ
habent ἀστύνομος, iecorus : nam Græcis ἀστύνομος Ædiles nuncupantur quibus viarum provincia demandata
erat. Notæ Tyron. habent etiam
Viocurus sequente voce Cestifer. Vide Furlan. apud Forcellin. in
Cestifer.