« »
 
[]« Viocurus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 345c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VIOCURUS
VIOCURUS, et statim cestifer, in Gloss. Isidori et Arabico-Lat. Ultima resecat Grævius utpote ad rem nihil pertinentia : est enim Viocurus, viæ curator. Unde etiam emendandæ Gloss. Lat. Gr. ubi Viaculus legitur, ut et Gloss. Græc. Lat. quæ habent ἀστύνομος, iecorus : nam Græcis ἀστύνομος Ædiles nuncupantur quibus viarum provincia demandata erat. Notæ Tyron. habent etiam Viocurus sequente voce Cestifer. Vide Furlan. apud Forcellin. in Cestifer.