« »
 
[]« Vipida » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 346c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VIPIDA
VIPIDA. Pactus Legis Salicæ tit. 44. § 3 :
Si quis hominem in puteum, aut in Vipida jactaverit, et vivus ex inde exiverit, etc.
Ubi Lex Salica tit. 43. § 10. habet in pelagus. Idem Pactus § 13 :
Simili modo, qui hominem in pelagus impinxerit, et exinde evaserit.
Unde liquet Vipidam hoc loco sonare pelagus, seu aquæ gurgitem, uti hanc vocem usurpari docuimus ; qui Taxandris wimpel, vortex ; sicut, inquit Wendelinus, nomina indita duodus fluminibus circa Liram in Brabantia Wimpe, et Wimpede, quod sint vorticosa et periculosissima. Ex quibus colligit Eccardus Vipila legendum esse ; non Vipida. Vide Wapeldrinc.