« »
 
[]« 3 virga » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 347b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VIRGA3
3. VIRGA, Baculus Episcopalis, vel Abbatis. Petrus Diac. lib. 4. Chr. Casin. cap. 78. de Episcopis :
Dicentes, nihil [] aliud superesse, nisi ut sublatis Virgis et annulis, deservirent Monachis.
Cap. 27 :
Virgam et annulum ei juxta morem antiquum confirmans.
Notitia vetus apud Baluz. tom. 6. Miscell. pag. 437 :
Episcopatum reliquit, et anulum Virgamque reddidit.
Sermo habitus in Conc. Lemovic. ann. 994. apud eumd. Baluz. Hist. Tutelens. col. 387 :
Virga tua (S. Martialem alloquitur) quæ in urbe sedis meæ pro pretioso hactenus custodiebatur thesauro, etc.
Adde Spicil. Acher. tom. 8. pag. 172.
Abbatiam per Virgam concedere,
in Charta ann. 1120. tom. 1. Spicilegii Acheriani pag. 172. Vide Uncus 2.
L. Favre, 1883–1887.
<cit>
Si alii archiepiscopi vel episcopi regni qui sunt advocati in abbatiis aliorum episcopatuum jure ecclesie sue ex concessione vel ex tolerantia sedis apostolice electis abbatibus concessionem per Virgam fecerint, episcopus quoque Basiliensis abbatibus qui in ecclesia beati Blasii proponendi sunt post electionem hoc ipsum faciat.
Chart. Clun. Coll. Burgund. B. N. t. 80. n. 198. bis, an. 1120. </cit>
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Virga Præcentoralis, Baculus Præcentoris. Andreas Floriac. in Vita MS. S. Gauzlini Bituric. Archiep. lib. 1 :
Fecit et præcentoralem Virgam argenteo scemate nitentem.
Virga Alba, Pacis symbolum. Britton. in Legib. Angl. cap. 53 :
Si comme par simple desseisine faite de jour sauns force et armes, oue une blaunche Verge en signe de peas.
L. Henschel, 1840–1850.
Virga Coleria. Vita S. Galli apud Pertz. Script. tom. 2. pag. 7 :
Consuetam vir dei orationem quærens corruit in vepre pedem offendens....... et cum surrexisset ab oratione fecit de Virga Coleria crucem.
Editor interpretatur Colurnam.
Virgæ Consecratæ. Gregorius Turon. lib. 7. cap. 32. et ex eo Aimoinus lib. 3. Hist. Fr. cap. 68 :
Post hæc misit iterum Gundobaldus duos Legatos ad Regem cum Virgis consecratis, juxta ritum Francorum, ut scilicet non contingerentur, sed exposita legatione cum responso reverterentur.
Valerius Flaccus lib. 4 :
Ille virum ut contra venientem, umbrataque vidit
Tempora Parrhasio patris de more galero,
Paciferaque manu nequicquam insignia Virgæ.
P. Carpentier, 1766.
Virga Decorticata, Verge pelée, meretricibus tribuitur, in Mirac. MSS. B. M. V. lib. 2 :
Tele ribaude et avolée,
Ki porté a verge pelée
Plus de sept ans par le pais.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Virgæ Disciplinatoriæ, in Vita S. Galterii sæc. 6. Bened. part. 2. pag. 821 :
Liceat mihi peccantis lege, id est nudis pedibus, totoque corpore circa renes tantum præcincto, manibus meis Virgas disciplinatorias ferenti, in capitulum venire, et coram Deo, et vobis fratribus meis veniam de offensionibus meis petere, et a vobis omnibus Virgarum correctionem, dignam videlicet factis meis recompensationem, recipere.
Vide Disciplina.
Virgam Ferream per medium linguæ portare, Pœna blasphemantium apud Catalanos. Curia generalis Catalaniæ in villa Montissoni ann. 1363. MS. :
Qui verba nefandissima Deum omnipotentem, ac B. Mariam Virginem et ejus virginitatem tangentia, Sanctos et Sanctas Dei, protulerit, si ex proposito dixerit, sine spe aliqua veniæ moriatur. Si in ludo, rixa, vel cum ira, vel casu protulerit, portando [] per medium linguæ unam virgam ferream, fustigetur.