« Virgarius » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 349a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VIRGARIUS
VIRGARIUS, Lictor, ῥαϐδοῦχος, in Gloss. Gr. Lat.
Exstat in Foris Aragon. lib. 1. pag. 36. titulus de Virgariis Curiæ Justitiæ
Aragonum, ubi Vergueros dicuntur. Vide
Virgibajulus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Virgarius, Gall. Bedeau, Apparitor. Ceremoniale MS. B. M. Deauratæ Tolos. :
Sacerdos vero aliis diebus Dominicis indutus pluviali una cum Virgario defferente virgam, etc.Charta ann. 1370. tom. 2. Hist. Eccl. Meld. pag. 236 :
Parvis capellanis, Virgariis, matriculariis clericis, qui interfuerunt dictæ processioni.Adde Concil. Hisp. tom. 4. pag. 468. et Calmet. Hist. Lotharing. tom. 3. col. 468. Vide infra Virgifer.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Virgarius, apud Camaldulenses is esse videtur qui facultates monasterii administrat, vel qui
agrorum culturæ invigilat. Epist. 35. Ambrosii Camaldul. apud Marten. tom. 3. Ampl.
Collect. col. 429 : Dices ex nobis fratri Johanni Virgario, ingrate illum nimis agere, qui pecuniam mutuo acceptam restituere non curaverit nobis, quam debemus creditori.Epist. 36. ibid. col. 430 :
Virgarius noster opus habet Petro de Moggiona toto mense isto, bubulco nostro illo loquor.