« Virgatores » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 349a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VIRGATORES
VIRGATORES, Qui Anglis Servientes ad arma, qui virgas argenteas deauratas
deferunt ante Regem, ut est apud Watsium. Matth. Paris ann. 1249 :
Quidam vero de ipsa civitate tunc præsentes, dum regii Virgatores populum ibidem propter rei novitatem congregatum et compressum retroire cogerent, etc.Fleta lib. 2. cap. 1. § 15 :
Sunt quædam injuriæ, quæ restitutionem in triplo inducunt damnorum, sicut..... de Virgatoribus injustum feodum capientibus.Cap. 38 :
In eadem curia (Regis) sunt Virgatores, populum gravantes, gravia feoda petentes.Vide Servientes ad arma. Vox virgatores occurrit apud Plautum in Asinaria pro iis, qui virgis cædunt. Vide infra Virgibajulus.