« »
 
[]« 1 viride » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 350c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VIRIDE1
1. VIRIDE, inquit Watsius, in Legibus Forestarum, intelligitur quidquid frondes fert, aut folia viridia, unde pascantur, aut ubi tegantur cervi et damæ. Vide Skeneum de Verbor. significat. voce Verd. Capitula placitorum Coronæ Regis apud Hovedenum pag. 784 :
Item præcipit, quod in quolibet Comitatu, in quo venationem habet, ponantur 12. Milites ad custodiendam venationem suam, et Viride, in forestis suis.
Infra :
Qui autem forisfecerit in foresta Regis de Viridi, sive per culpaturam, sive per esbrancaturam, sive per foditionem turvarum, etc.
Inquisitio de forisfacturis forestarum :
Inquiratur etiam, qui fecerint vel facere consueverint vastum vel destructionem de Viridi, vel de venacione in foresta, etc.
Charta ann. 1091. apud Kennett. in Antiquit. Ambrosden. pag. 73 :
Exceptis indictamentis de Viridi et venatione, quæ domino Regi omnino reservabantur.
Adde Gualterum Hemingford. de Gestis Edwardi III. pag. 319. et Chron. Whethamstedii pag. 373. Statutum Edwardi III. ann. 1. cap. 9 :
Des trespasses faits en nos forestes de Vert et de veneson.
Vide Gul. Prynneum in Libertat. Anglic. tom. 3. pag. 1142. supra Veneris.
Viride et Siccum. Tabularium S. Crucis Talemundensis fol. 3 :
Adauxi etiam... Monachis... de silva Orbisterii de Viridi, et de sicco, ad omnia necessaria officiorum, ædificium, videlicet ad Ecclesiam, ad claustra facienda, atque recuperanda cum deciderint, etc.
Viridarius, Officialis in forestis, qui forestario subest, Gallis Verdier, Anglis Verder.
Verdiers, maistres et enquesteurs des eaux et forestz
, in Charta Ludovici XI. Reg. Fr. ann. 1477. ex Bibl. Reg. Is autem viridis, seu silvæ cæduæ curam habet, ut et jurisdictionem in forisfacturis forestarum usque ad mulctam 60. solid. Huic subsunt servientes, et custodes forestarum, les Sergeants et Gardes de bois. Cognoscit etiam de mulctis consuetudinariis, et ab ejus judiciis appellatur ad Magistrum Aquarum et forestarum. Viridarii vero fere semper cum Forestariis junguntur, ut qui cum iis Forestas curent, in Charta Joan. Reg. Angl. de Libertat. Forestæ, in Legibus Forestarum Scoticar. cap. 11. § 5. apud Rogerum Hovedenum pag. 784. 785. Madox in Formul. Anglic. pag. 313. in Monastico Anglic. tom. 1. pag. 402. 849. 863. in Additament. ad Matth. Paris pag. 130. etc. Vide Werder.
P. Carpentier, 1766.
Hinc Verdage, pro Custodia animalium viride pascentium, et emolumentum [] quod inde provenit. Confirm. Libert. urbis Cadom. ann. 1466. in Reg. 202. Chartoph. reg. ch. 51 :
Item peuent lesdiz bourgeois..... donner l'office..... de Verdage ès bois des bestes omailles.