« »
 
VISITATIO 1, VISITATIO 2.
[]« 1 visitatio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 355c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VISITATIO1
1. VISITATIO, Pensitationis species : ita appellata, quod tenentes Dominos suos identidem visitare tenerentur cum xeniis aut muneribus, quod postmodum in præstationem necessariam abiit, et in Gallia nostra Salutatici nomine innotuit. Orig. Murensis Monasterii pag. 39 :
Villicus autem debet dare, sicut omnes villici nostri debent, piscem magnum pretio 5. solidorum ante Natale Domini, quod vocatur Visitatio.
Pag. 40 :
Rustici autem, qui habent scopasse, serviunt diem in ebdomada, et qui dimidiam in secunda, vel censum dant, et Visitant villicum semel in anno.
Id est, jus visitationis præstant. Pag. 47 :
Villici, qui sub se habent homines servientes, ex diurnalibus, quorum Visitationem accipiunt, debent dare pisces singuli quinque siclorum, alii autem non ; sed secundum uniuscujusque constitutionem : nam ille, qui multos habet Visitatores, et quoque nullos, possunt coæquari.
Vetus Charta ibidem pag. 65 :
Persolventem annuatim in censum sextum decimum dimidium modium avenæ, et siliginis aridi, et in festivitate S. Thomæ 4. solidos ad Visitationem.
Tabular. Abbat. Metloc. in Diario Diplom. tom. 2. pag. 122 :
In Natale Domini, aut Visitacionem, aut sex denarios.
Ibid. pag. 123 :
In Natale Domini in Visitacione sua duos solidos et 40. panes et 20. modia avenæ reddunt.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Visitatio Imperatoris, Præstatio, quam a vassallis et tenentibus exigebant Domini, cum ab Imperatore ad curiam evocabantur auxilium in bello per se, vel per milites suos præbituri. Auxilium pro eundo ad Imperatorem alibi dicitur. Vide Auxilium, pag. 500. col. 2. Litteræ anni 1239. Hist. Dalph. pag. 64 :
Est de jure imperii, ut principibus ecclesiasticis venientibus ad curiam de speciali mandato et pro servitiis imperii, ab eis qui tenent regalia ecclesiæ suæ in subventione congrua debeat provideri.
Charta ejusd. anni ibid. :
Præcipiendo quatinus pensata liberalitate, quam solummodo pro nobis exibuit, in hoc facto ipsi Archiepiscopo in centum libris Viennensibus pro cavalcata D. Imperatoris ad requisitionem ejus ei totaliter satisfacere procedatis, ne iram D. Imperatoris et nostram et pœnam appositam incurrere valeatis.
Quæ præstatio nomine Visitationis significatur in Charta ann. 1292. ibid. pag. 63. col. 2 :
Nos ex certa scientia et plena deliberatione, primo a petitione subventionis seu juvaminis per clericos et cives civitatis nostræ Diensis, ratione Visitationis Imperatoris ut Regis Alamanniæ, pro utilitate nostræ Diensis, ecclesiæ, ut taliter nobis debitæ et debiti autoritate cujusdam privilegii et privilegiorum ecclesiæ nostræ Diensi ab Imperiali culmine concessorum desistimus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Visitatio, Peregrinatio, ut videtur, seu emolumentum quod ex fidelium peregrinationibussacerdoti obvenit. Charta Odonis Episc. Paris. ann. 1205. ex Chartul. ejusd. Episc. fol. 53 :
Licebit autem priori et monachis in loco prædicto, si voluerint, ædificare capellam,.... salvo in omnibus parrochiali jure presbitero S. Petri de Gonessa, scilicet quod idem presbiter habebit Visitationes, confessiones, sepulturas, etc.
Tabul. Episcopat. Ambian. ann. 1281 :
Habebit curatus gratuita quæ sequuntur : videlicet oblationes confessionum, Visitationes, vina nuptiarum, etc.
Nisi sit præstatio quæ pro visitatione infirmorum exsolvebatur. []
[]« 2 visitatio » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 356a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VISITATIO2
2. VISITATIO, Solemnis sacramentorum infirmis administratio. Stat. Einbec. apud Ludewig. tom. 10. Reliq. MSS. pag. 112. cap. 30 :
De Visitationibus canonicorum. Sciant universi sententia capituli concorditer diffinitum, quod in Visitationibus canonicorum cum Eucharistia vel Extrema unctione, omnes existentes de gremio ecclesiæ et præsentes vocari debent, et Visitationi interesse. Visitatus tamen venientibus pro tunc nihil dare debet in præsenti, nisi solum campanario et scholaribus, si qui portaverint cereas.
Neque aliter videtur intelligendus Glaber Rodulph. tom. 10. Collect. Histor. Franc. pag. 22 :
Convocatis ceteris fratribus, secundum morem ei Visitationem fecerunt. Tertia namque die peracta, incipiente nocte migravit a corpore.