« 2 visitatio » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 356a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VISITATIO2
2. VISITATIO, Solemnis sacramentorum infirmis administratio. Stat. Einbec. apud Ludewig. tom.
10. Reliq. MSS. pag. 112. cap. 30 :
De Visitationibus canonicorum. Sciant universi sententia capituli concorditer diffinitum, quod in Visitationibus canonicorum cum Eucharistia vel Extrema unctione, omnes existentes de gremio ecclesiæ et præsentes vocari debent, et Visitationi interesse. Visitatus tamen venientibus pro tunc nihil dare debet in præsenti, nisi solum campanario et scholaribus, si qui portaverint cereas.Neque aliter videtur intelligendus Glaber Rodulph. tom. 10. Collect. Histor. Franc. pag. 22 :
Convocatis ceteris fratribus, secundum morem ei Visitationem fecerunt. Tertia namque die peracta, incipiente nocte migravit a corpore.