« 1 visores » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 356c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VISORES1
1. VISORES, Testes, qui rem actam viderunt, eique interfuerunt. Formulæ vett. secundum Legem
Roman. cap. 30 :
Sed postea taliter in jam dicto loco ipsi illi judicatum fuit, ut in noctes 40. apud homines 36. manu sua 37. in Ecclesia illa, in loco nuncupante illo conjurare debeat, apud homines Visores et cognitores, eo quod ille quondam malo ordine super eum venisset, etc.Cap. 31 :
Similiter testes sibi similes Visores et cognitores, etc.Vetus Notitia apud Perardum pag. 60 :
Affirmantes, se habere plurimos et veraces atque Visores testes, qui hoc ita verum esse scirent, etc.Tabularium Regulæ ad Garumnam :
Visores et testes hujus negotii fuerunt, etc.Charta Lapurdensis apud Marcam lib. 4. Hist. Beneharn. cap. 9. § 8 :
Testes et Visores hi sunt, etc.Tabularium S. Petri Generensis apud eumdem lib. 5. cap. 25. § 8 :
Hujus donationis sunt Visores, etc.Blanca in præfatione ad Commentarios rerum Aragonensium :
Alterum quidem pro eorum robore et firmitate, quod sit de solennitatibus substantialibus contractuum, ut testes illorum stipulationi præsentes intersint, atque hos testes, Visores et Auditores appellabant, et ita appellati passim inveniuntur.Charta Alfonsi Regis Aragon. æræ 1153. apud eumdem pag. 641 :
Sunt testes Visores et auditores de hoc donativum suprascriptum, etc.In alia pag. 794 :
Testes sunt et Visores hujus rei, etc.Charta ann. 1088. ex Tabul. Ausc. :
Visores hujus negotii fuerunt Pontius Episcopus Bigorræ, etc. Visores et testes sunt W. Arnaldi de Jugun, et filius ejus Arnaldus,in Chartul. Auxit. Charta ann. 1117. ex Tabul. S. Tiberii :
Visores et testes hujus defensionis sunt, etc.Hinc formula sat frequens diplomatibus ads cripta :
Hæc autem Viderunt et audierunt, etc.Vide Videntes.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Visorii Testes, Eodem significatu. Vita S. Leonis IX. PP. tom. 2. April. pag. 662. et apud
Murator. tom. 3. pag. 296. col. 1 : Cujus rei testes Visorii, a minimo usque ad maximum cuncti illius urbis dicuntur extitisse.