« »
 
[]« Vivanda » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 362a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VIVANDA
VIVANDA, Vivenda, Italis, proprie cibus omnis præter panem. Capitulare 5. Caroli M. ann. 803. cap. 2. edit. Baluzii :
Excepto Vivanda et fodro, quod iter agentibus necessaria sunt, etc.
Charta ann. 1242. apud Ughellum in Archiep. Benevent. :
Et quæ personæ consueverunt percipere et habere Vivandam ab Ecclesia Beneventana, etc.
Anonymus de excidio S. Joannis de Taronça :
Et recordatus est fratrum, qui erant in illis locis, et ivit cum bonis hominibus videre locum de sua Vivenda : et cum invenisset eos pauperes, et viventes in tuguribus, etc.
Gosuinus de expugnat. Alaçar :
Aura datur, mare sulcatur quampluribus alnis,
  Portugal ratibus terra Vivenda patet.
Vide Vianda et Vivendus.