« Vogues » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 373c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VOGUES
VOGUES dictæ vulgo in provincia Viennensi festivitates oppidorum vel vicorum, quales sunt
dedicationis ecclesiæ aut patroni, ad quas concursus fit ex vicinis parochiis, ut choreis
et saltationibus indulgeant. Conc. Viennense ann. 1557. apud Marten. tom. 4. Anecd. col.
447 :
Et ut occurratur frequentibus delictis atque offendiculis, quæ hactenus in celebritatibus festorum oppidorum et pagorum hujus provinciæ perpetrata sunt ; inhibuit hoc concilium ne deinceps in hujusmodi celebritatibus festorum, quas vulgo Vogues vocant, choreæ, saltationes, joculationes, ludi et cetera ejus farinæ ludicra fiant.