« »
 
[]« Volutio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 377b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VOLUTIO
VOLUTIO, Fornix, concameratio, Gall. Voute, quod sursum in fornicis speciem volvatur. Papias : Concameratio, fornix, transvolutio. Vita S. Eligii lib. 2. cap. 45 :
Visum est Episcopo,...... ut ædificata ultra altare Volutione, illic ei demum condignam facerent translationem.
Vita S. Desiderii Episcopi Cadurcensis cap. 11 :
Sepulturam quoque sibi in eodem monasterio sub dextri lateris Volutione præparari jussit.
Cap. 17 :
Qui monasterii septa, prærogativa quadam dignitate in..... domorum amplitudine, et basilicarum admiranda altitudine, ac Volutionum ambienda pulchritudine, pene studio ac singulari fabrica sustulerit.
Gregorius Turon. lib. 1. de Mirac. S. Martini cap. 38 :
Crypta super eos miro opere fabricata est, quæ in arcuum modo Transvoluta firmissima stabilitate subsistit.
Idem lib. 10. Hist. cap. 31 :
Ante altare basilicæ fundamenta jecit, erectamque absidem uno opere constituit et Transvolvit. Ea vero transvoluta disruptoque pariete arcum ædificat.
Ermentarius Monach. in Vita S. Philiberti Abbat. cap. 28 :
Locus sepulturæ mirifice est Transvolutus, tribus perinde absidis circumcirca adjectis.
Chronicon Abbatiæ S. Trudonis lib. 6. initio :
Similiter et cryptam, quam Volutam tantum invenit, cæteris omnibus, quæ deerant, consummavit.
Gloss. Ælfrici : Volubilis, sinvealt, i. rotundus. Gr. Lat. : Εὐϰύλιστον, Volubile. Ναὸς εἱληματιϰός, Constantino Porph. de Administr. Imper. Vide Salmasium ad Solinum pag. 1219.
Transvolutio. Vita S. Saturnini Mart. :
Transvolutionem desuper tumulum multo latere diligenter extruxit, etc.
Vide Concameratio.
Volta, Fornix, Italis etiam Volta. Superior[] Voltarum sublimitas, apud Sugerium lib. de Administr. sua cap. 28. Adde cap. 31. Durandus lib. 1. Ratio cap. 1. n. 19.
Exedra est absida, sive Volta.
Charta Philippi Reg. Franc. ann. 1206. ex Tabul. Montis Mart. :
De qua Volta reddebat singulis annis unum bisantium.
Tabular. B. M. de Bono-nuntio Aurel. :
Ut tamen dictam capellam.... de coperturis, Voltis, muris, et aliis refectionibus habeatis sustinere.
Liber niger Ecclesiæ Dublinensis apud Jacobum Waræum in Antiquit. Hibernicis :
Dedit S. Trinitati et Donato primo Episcopo Dublinensi locum ad ædificandam Ecclesiam S. Trinitatis, ubi fornices sive Voltæ sunt fundatæ, etc.
Thomas Fiche Canonicus Ecclesiæ Cathedralis S. Trinitatis Dublinensis de Fundat. ejusdem Ecclesiæ :
Quapropter S. Patricius celebravit Missam in uno fornice sive Volta, qui in hodiernum diem appellatur fornix, sive Volta S. Patricii.
Le Roman d'Abladane MS. :
Et dit que li Messagiers y entreroit par Vaultes, qui estoient faites dessous terre de long temps, et par dessous ces Voltes cil d'Abladane pouvoient moult bien secourir, etc.
Vide Petrum Mariam Campum in Histor. Eccl. Placent. lib. 14. pag. 17. Occurrit præterea apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 1630. 1934. Bollandistas tom. 6. Maii pag. 49. Murator. tom. 6. col. 410. tom. 8. col. 1148. tom. 9. col. 803. tom. 12. col. 508. 1011. 1147. tom. 15. col. 499. in Statutis Astens. fol. 1. v°. etc. Vide Vosta, suo loco.
P. Carpentier, 1766.
Hinc Volu, pro Vouté, concameratus. MS. part. 1 :
...... Lez un arbre fueillu,
Là se tret Alexandre desous une arc Volu.
Ibid. de scuto in fornicis speciem voluto :
Il lor trenche les elmes et les escus Voutis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Volta, pro Cella vinaria et carcere, quod in voltæ seu fornicis speciem exstrui solent. Quædam cava seu Volta lapidea, apud Fantonum Hist. Avenion. pag. 164. Voulte, in Chartul. Corb. sign. Cæsar fol. 11. v° :
Nulz taverniers ne portent ne facent porter remplage de Voulte à autre, ne de cellier à autre.
Volte, carcer, au Roman de Partonopex MS. :
Et viennent à la Volte oscure,
Ou li frans hom se demesure.
Infra :
Sovent revont à la geole
En quoi Partonopex s'afole.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Voltura, Idem quod Volta, fornix. Hist. Monast. S. Laurentii Leod. apud Marten. iom. 4. Ampliss. Collect. col. 1139 :
Reconciliatus itaque abbati fecit pingi apostolos Petrum et Paulum et circa Volturam.
Volumen, Tholus. Vetus Interpres Palladii Lausiacor. cap. 22 :
Trium sibi Voluminum cellulas fecit.
Ubi Palladius cap. 43. Τρεῖς θόλους.
Vota, Eadem notione. Charta ann. 1246. apud Columbum in Episcopis Sistaric. lib. 3. num. 21 :
Nec non casalia... item Votam S. Joannis contiguam Beato Thyrso cum pertinentiis omnibus.
Comput. ann. 1202. apud D. Brussel tom. 2. de Usu feud. pag. ccii. col. 1 :
De Vota sub Castelleto, xxx. sol.
Charta ann. 1251. apud Stephanot. tom. 3. Antiquit. Bened. Pictav. pag. 873 :
Cum frater Johannes de Villa-Dei sacrista ecclesiæ nostræ acquisivisset et de proprio suo condidisset domum cum Vota,... tradidit [] Benedictæ mulieri,... excepta tamen Vota et interiori particula ejusdem domus quæ per parietem dividitur, quam etiam Votam et particulam dictæ domus sacrista Nobiliacensis in perpetuum possidebit.
Tabul. Sangerman. ann. 1267 :
Juxta domum dicti Guillelmi de marcantiis et Votam elemosinarii nostri.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vouta, Fornix. Comput. ann. 1270. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 412 :
Item sunt in Vouta xl. ciphi albi sine pedibus.
Charta ann. 1370. ex Tabul. S. Victoris Massil. :
Solvimus magistro Johanni Joglari lapicidæ magistro operis turrium portalis Laureti pro Voutis et amplethiis secundæ turris dicti portalis faciendis, etc.
Chron. Beccensis Monast. MS. :
Fecit prædictus dominus Gaufridus Voutam continuari et antiquæ conjungi.
Statuta Grandimont. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 1237 :
Voutæ quidem ecclesiarum sint tantum planæ, et simplicitati nostræ religionis congruæ.
La Vie de Jesus Christ MS. :
Jouste le mur en est venus
Sous le Vaute d'un arc volu, etc.
MS. :
D'alés le chien Rober se couche,
Qui de lés une Vaute eut couche.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vosta, Eadem significatione, Gallice Arcade. Charta Petri Senon. Archiep. ann. 1213. ex Chartul. Maurigniac. :
Habebit capicerius altare competens intra ambitum magni chori ecclesiæ ubi celebrabit, donec navis ecclesiæ de una Vosta excreverit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Voltare, Concamerare, Gall. Vouter. Chron. breve S. Dion. apud Acher. tom. 2. Spicil. pag. 813. et Felibian. Hist. Sandion. inter Instr. pag. 205 :
Turris ubi sunt cymbala a parte vestiarii non erat perfecta, nec Voltatus erat chorus.
Hist. fundat. Cælestin. Suession. apud Marten. tom. 6. Ampl. Collect. col. 608 :
Deinde sacristiam, capitulum et collationem contiguas de lapide Voltatas supra, etc.