« »
 
[]« 3 vox » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 381b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VOX3
3. VOX, Jus suffragii ferendi in Capitulis, etc. Charta ann. 1246. apud Columbum in Episcop. Sistaric. :
Concedimus, quod in Capitulo nostro Vocem tanquam Canonicus habeatis.
Charta fundat. S. Capellæ Vicennarum ann. 1379. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 192. col. 2 :
In quo (capitulo) thesaurarius primam, dictus vero cantor post eundem thesaurarium immediate et secundam vocem habeat... In quo duorum vicariorum Voces pro una Voce dumtaxat computabuntur.
Adde tom. 4. Gall. Christ. edit. col. 116. et Hist. Mediani monast. pag. 410.