« »
 
[]« 4 vox » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 381b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VOX4
4. VOX, Jus, quod quis habet in rem aliquam. Lex Wisigoth. lib. 4. tit. 3. § 4 :
Quia vero quidam tutores aut persuasione aut indignatione circumveniunt eos, quos tueri gratissime debuerunt, et de rebus reddendæ rationis securitates accipiunt, vel certe diversarum obligationum scripturas ab illis exigendas insistunt ; quo extinctis[] Vocibus eorum, quæ illis competunt nunquam inquirere, vel recipere permittantur.
Testam. Guifredi Comit. Cerritan. ann. 1035. apud Acher. tom. 6. Spicil. pag. 432 :
Quantum ibi habeo vel habere debeo, sive per prisione, sive per parentorum, vel per qualicumque Voce, etc.
Charta ann. 1070. in Append. ad Marcam Hisp. col. 1153 :
Per hanc scripturam venditionis meæ vendo vobis omnes Voces et dretaticos, possessiones, etc. Per alodium, sive per aliam qualemcumque Vocem.... Per nos vel per nostram Vocem, etc.
in Charta ann. 1126. inter Probat. tom. 2. novæ Hist. Occitan. col. 442. Berengarius Comes Barcinonensis in donatione civitatis Tarraconensis Romanæ Ecclesiæ, ann. 1090 :
Ea scilicet deliberatione, ut ego et mei posteri omnes..... teneamus hoc totum per manum et Vocem S. Petri, ejusque Vicarii Romanæ Sedis Apostolici, per quinquennium persolventes et 125. libr. purissimi argenti ad justum pensum.
Charta Alfonsi Regis Legionensis apud Anton. de Yepez in Chron. Ord. S. Benedicti tom. 3. pag. 227 :
Do et offero monasterio S. Vincentii Ovetensis, quod dicitur Capella Regum, totam Vocem et totum jus Capellaniæ, in ipsa plantatione, ubicumque extensa fuerit, etc.
Charta Sancii Regis Aragon. æræ 1131. apud eumdem tom. 7 :
Sicut unquam habui, vel tenui, seu habere potui per qualescunque Voces, etc.
Charta Ranimiri Regis Aragon. æræ 1173. apud Blancam in Comment. Rer. Aragon. pag. 647 :
Cum suis terminibus,... directaticis, eremis, et populatis, et montibus, et aquis, et palustris, et cum omni censu, quod pertinet ibi, vel pertinere debet ad meam regalem personam vel Vocem.
Alia apud Catellum lib. 4. Rerum Occitan. pag. 651. de quadam Inquisitione :
Aut si de ipsa insula terræmeritum exuunt ad potestatem Rainardi, aut permansit postea in Voce Vaidrani, etc.
Vide tom. 2. Capitul. Regum Franc. col. 1548.
Vox, Eadem, ni fallor, notione, in veteri Charta Rivipollensi æræ 888. apud Yepez in Chronico Ord. S. Benedicti tom. 4 :
Ipso alode cum fines et terminos suos, sicut in ipso judicio resonat, quem acquisivit per Vocem liberto suo, etc.
Mala Vox, seu Mala voce possidere dicitur is, qui contra jus rem detinet. Charta Garsiæ Regis Navarræ, æræ 1185. apud Sandovallium in Episcopis Pampilon. qua concedit Episcopo Pampilonensi,
Synagogam Judæorum de Stella, liberam et integram, sine ulla Mala Voce, ad peragendum in ea Ecclesiasticum ministerium, etc
. Fori Oscæ ann. 1247. f. 5 :
Quicunque miserit Malam Vocem in hæreditatem, quam alius possidet, et forte infra unum annum et unum diem noluerit accipere directum de illo, qui tenet illam hæreditatem, etc.
Observantiæ Regni Aragon. lib. 6. tit. de Generalib. Privileg. § 21 :
Postea sine Mala Voce retinere potest emptor, etc.
Adde Foros Aragon. lib. 7. pag. 132. v. 133. etc. Michael del Molino in Repertorio Foror. Aragon. pag. 331 :
Viduitatis jure si possidet vidua aliquam rem, et imponitur sibi in ea Mala Vox, debet in judicio nominare hæredes viri sui mortui, et dabitur ei dilatio, ut denuntiet Malam Vocem dictis hæredibus sui viri, etc.
Adde pag. 81. 82. v.