« 6 vox » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 382a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VOX6
6. VOX, Fiscus, dominium. Charta Fernandi Hispan. Reg. æræ 1210. apud Cencium inter
Census Eccl. Rom. :
Si quis igitur..... hoc meum spontaneum factum irrumpere præsumpserit,...... pro temerario ausu parti regiæ et nostræ centum libras auri persolvat ; et quod invaserit vobis vel Voci vestræ in contraduplum reddat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Haud facile est
divinare quid significet Prendre la voix du Roy in Litteris ann. 1372. inter
Ordinat. Reg. Franc. tom. 5. pag. 565 : En nostre presence ont prins la Voix du Roy nostredit Seigneur, et mis ses penons et bannieres ès forteresses des dictes villes.Ubi de supremi dominii professione agitur : unde Cl. Editor suspicatur iis significari posse ab iis hominibus jus regium in eos agnitum fuisse : haud probabiliori fortasse conjectura existimem ego intelligendum esse proclamationes Regis nomine factas, quod signum erat supremi dominii non secus ac vexillorum erectio, ut videre licet supra in voce Vexillum.
Falsis Vocibus Cantare, dicitur Musicis de voce acutam vocem
ementiente, Gall. Fausset. Alii a faucibus vocis originem
accersunt. Institutiones Capituli Generalis Cisterciencis Ord. cap.
71 :
Viros docet virili voce cantare, et non more fœmineo, tinnulis, vel ut vulgo dicitur, falsis Vocibus histrionicam imitari lasciviam.