« »
 
[]« 1 urna » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 384a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VRNA1
1. URNA, pro Orla, seu orula, Limbus, Gall. Orlet. Leo Ost. lib. 1. cap. 57 :
Aliam planetam cum leonibus, Urnas de pallio longitudine passuum 4. latitudine palmorum trium, pannum de altare diarodinum, etc.
Lib. 3. cap. 11 :
Capitulum renovavit, illudque gypsea Urna in gyro, vitreisque fenestris ac pulchro variorum marmorum pavimento decorans tegulis cooperuit.
Cap. 20 :
Tunicam diapistin cum Urna amplissima a pedibus et manibus ac scapulis aurea.
Cap. 57 :
Coopertorium cum Urna purpurea.
Cap. 33. (al. 31 :)
E quibus (iconis) decem ex quadratis prædictus Frater apud Constantinopolim crasso argento sculpsit ac deauravit,..... rotundas vero omnes argentea solum Urna 4. librarum circundans, cætera coloribus ac figuris depingi Græca peritia curavit.
Cap. 58. (al. 57 :)
Coopertorium altaris sericum cum Urna purpurea ornatum margaritis.