« »
 
[]« 2 urna » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 384a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VRNA2
2. URNA, Mensura liquidorum, vini, cerevisiæ, etc. Vini iv. carradæ et dimidia et duæ Urnæ, in Charta Anshelmi [] Abb. Laurisham. apud Tolnerum inter Probat. Hist. Palat. pag. 16. Necrolog. ejusd. Abbatiæ apud Schannat. Vindem. litter. pag. 26 :
Hic constituit 10. Urnas vini in Urebach in anniversario ejus fratribus ad caritatem.
Charta ann. 1289. apud Ludewig. tom. 4. Reliq. MSS. pag. 117 :
Sex Urnas vini montani juris, et sexaginta denarios de quodam agro, etc.
Adde pag. 146. et 254. Hinc retinenda videtur hæc vox in Charta Raimundi Comit. S. Egidii ann. 1164. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. novæ edit. col. 300. atque adeo emendanda in voce Ubia. Occurrit præterea in Metropoli Salisburgensi tom. 2. pag. 292. tom. 3. pag. 40. et alibi non semel.
P. Carpentier, 1766.
Hinc Urna, pro Tributo, quod ex mensuris percipitur, in Charta Bereng. I. Ital. reg. ann. 897. apud Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 97 :
Ut nulla magna parvaque persona deinceps audeat..... teloneum ac redibitionem aliquam, seu Urnas atque mutas, vel ullas collectas ab eis, vel a prædicto monasterio pertemptare ullo ingenio exigere.
P. Carpentier, 1766.
Urlée vero, Præstationis vel mensuræ annonariæ species videtur, in Reg. feud. comitat. Clarimont. ex Cam. Comput. Paris. fol. 87. r° :
Item au jour de Noel une Urlée, deux mines d'avoine, deux cappons, etc.
Nisi, quod satis arridet, Placentæ genus intelligas, quod in die Natalis domino a subditis vel prædiorum conductoribus offerri solitum erat. Vide Panis natalitius et Torta 1.