« Usaticum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 386c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VSATICUM
USATICUM, Tributum, præstatio, quæ ex usu et
consuetudine pensitatur, vel ut quis jus usagii obtineat.
Charta Ildefonsi Comitis Tolosæ ann. 1141. apud Catellem :
Dono, et concedo, et solvo, quod quisque homo vel fœmina libere vendat vinum suum omni tempore, quo voluerit sine ullo Usatico, quod inde nunquam donet alicui homini vel fœminæ. Homines vero extranei, qui foris habitant in villis aut in castris, aut in aliis locis, habeant eundem Usaticum quod solent habere, etc.Charta Guillelmi IV. Comit. Forcalquerii ann. 1191. inter Instr. tom. 1. Gall. Christ. novæ edit. pag. 90. col. 1 :
Concessi etiam et donavi.... omnia Usatica in terra mea, tam in leudis, quam in pedagio, et pascuis et aliis Usaticis meis, ubicumque habeam Usatica in terra illa.Charta ann. 1250. ex Tabul. Montis-Majoris :
Animalia possint pascere sine præstatione pascuerii seu Usatici.Statuta Arelat. MSS. art. 94 :
Quicunque recipiet pedagium antiquum vel novum Usaticum in riparia Rodani, etc.Adde Litteras ann. 1369. inter Ordinat. Reg. Franc. tom. 5. pag. 284. Hac notione usurpatam vocem in Antiquis Tabulis observare est ex Plantavitio in Chronologia Præsulum Lodovensium pag. 118. 135. 185. 234. 365. Phllippus Mouskes MS. in Carolo Magno :
Vide Usagium et Usancia.Et li commanda que tout cil,Ne franc, ne sierf, ne bon, ne vil,Ne clap, ne rous, ne blanc, ne noir,Qui viennent à Aix manoirDe tous Usages fusent franc.
P. , 1766.
◊ Charta Phil. Pulc. ann.
1309. inter Probat. tom. 1. Hist. Nem. pag. 164. col. 1 : Item Usaticum ceparum, seu redditum, quem percipit dominus rex in hortis dicti loci.Vide supra Usaria 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Usaticus, Eadem notione. Charta ann. 942. inter Probat. tom. 2. novæ Hist. Occitan. col.
85 : Omnes Usaticos et tallias, et questas, et albergas, etc.Charta Willelmi Comit. Bisuld. ann. 1055. in Append. ad Marcam Hisp. col. 1105 :
Trado... omnes Usaticos et albergas et quidquid ullo modo recte aut injuste inerant mihi in dominicatura quam dicunt Baschara.Adde Chartam ann. 1131. in laudata Hist. Occitan. tom. 2. col. 460. aliam ann. 1145. col. 508. et Testam. Rogerii Vicecom. Biterr. ann. 1150. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 411.