« »
 
[]« Vultivoli » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 396b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VULTIVOLI
VULTIVOLI dicuntur, (verbis utor Joannis Sarisber. lib. 1. de Nugis Curial. cap. 12.)
qui ad affectus hominum immutandos, in molliori materia, cera forte vel lima, eorum, quos pervertere nituntur, effigies exprimunt
. Eadem verba habet Petrus Blesensis, seu Auctor libri de prestigiis fortunæ. Cujus illusionis in Pharmaceutria Virgilius meminit :
Limus ut hic durescit, et hæc ut cera liquescit,
Uno eodemque igni, sic nostro Daphnis amore.
Naso quoque in libro Heroïdum : []
Devovet absentes, simulachraque cerea fingit,
  Et miserum tenues in jecur urget acus.
Atque inde forte genus sortilegii, Defixio, videtur appellatum, quod scilicet ejusmodi incantatores acus subinde defigerent in imagines cereas, iis locis, quibus viros ipsos pungere decreverant, qui puncturas ipsas, ac si ipsi pungerentur, persentiebant. Gloss. Lat. Græc. : Defixiones, νεϰρομαντείαι. Paulus lib. 5. Sentent. tit. 23 :
Qui sacra impia nocturnave, ut quem obcantarent, defigerent, obligarent, fecerint, etc.
Apuleius lib. de Virtutib. herbar. cap. 7 :
Si quis devotatus defixusque fuerit in suis nuptiis, etc.
Vide Cujac. lib. 21. Observ. cap. 22. Grimm. Mythol. German. pag. 619.
Vultuarios ejusmodi incantatores appellat Delrius lib. 6. Disq. magicar. Inde Invultus, ipsæ vultivolorum præstigiæ, in Legibus Henrici I. Regis Angl. cap. 71 :
Si quis veneno, vel sortilegio, vel invultu actione, seu maleficio aliquo faciat homicidium.
Exstant in Archivo Regis Christ. acta varia juridica contra Guichardum Episcopum Trecensem, qui, licet falso, accusabatur, Joannam Reginam Philippi Pulchri uxorem veneficio sustulisse, in quibus asseritur, testes fuisse, qui asseverabant,
quod idem Episcopus fecerat Invultari Reginam, et quod illa invultatione decesserat
. In Regesto Curiæ Parlam. Paris. ann. 1343. hæc legimus :
Sur les paroles, que ledit Messires Jean avoit dites au Roy, c'est assavoir que ledit Messire Henris l'avoit Envulté, ou fait Envulter.
Vide Petrum Blesensem Epist. 65. Continuatorem Chron. Nangii ann. 1315. Balsamonem ad Nomocan. Photii et Browerum lib. 11. Annal. Trevir. n. 146. 148.
P. Carpentier, 1766.
Reg. visitat. Odon. archiep. Rotomag. ex Cod. reg. 1245. fol. 352. v° :
Galterus, presbiter de Brayo subtus Baudemont,...... confessus fuit se diffamatum esse de quodam Vultu cereo, constructo per sortilegium ; super quo juratus dixit se nichil scire, nisi per dictum cujusdam mulieris quæ conceperat et pepererat de ipso, et habuerat duos pueros.
Lit. Phil. V. ann. 1319. in Reg. 59. Chartoph. reg. ch. 20 :
Mandamus.... quatenus, nisi vobis constiterit.... legitime Johannam de Latigniaco in castelleto nostro Paris. carceri mancipatam, esse culpabilem seu vehementer suspectam de Vultibus cereis olim, ut dicitur, factis contra personam dilecti et fidelis Karoli comitis Valesii, patrui nostri, præfatam Johannam a dicto carcere absque dilatione qualibet deliberetis.
Authent. proces. Rob. comit. Atrebat. ex Cam. Comput. fol. 185. v°. :
Frere Henri de l'ordre de la Trinité demanda à Robert que est-ce que voust ? C'est un image de cire, lui répondit-il, que l'en fait pour baptisier, pour gréver ceux que l'en vuelt gréver. L'en ne les appelle pas en ces pays Voulz, repliqua le religieux, l'en les appelle manies
. Vide supra Baptisare, Imaginatio 2. et in Votum 4.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vultuare, Veneficio occidere. Charta ann. 1396. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 870 :
Et quamvis Dux Burgondie et major pars nacionis Britannie voluisset ipsos suspicatos extorquere, ut ipsi notificarent nomina aliquorum emulorum, qui ipsos, mediante pecunia et arte dyabolica, induxerant ad Vultuandum Ducem prelibatum.