« »
 
[]« Wantus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 401c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/WANTUS
WANTUS, Wanto, Gwantus, Gantus, etc. Chirotheca, Gallis, Gant.
Wantus, Vantus, Papias : Chirotheca, Vanti, i. manus thecæ. Manicæ, quas vulgo Wantos appellamus, in Capitul. Aquisgran. in Cod. Helmæstadiensi. Notgerus in Vita S. Hadalini n. 13. al. 10 :
Cumque Wantum in manu, ut moris est, legaliter tradendo teneret, etc.
Acta S. Mambodi Martyr. n. 7 :
Tegumenta manuum quæ Wantos appellant, pro caritate suscepit.
Beda in Vita S. Columbani cap. 14. al. 25 :
Tegumenta manuum, quæ Galli Wantos, id est, chirothecas vocant.
Vita S. Bertharii Episcopi Carnot. :
Nisus est abstrahere a manibus ejus chirothecas, quod vulgo Wantos vocant.
Wanti castanei auro parati, apud Hariulphum l. 3. cap. 3. Testamentum Riculfi Episcopi Helenensis ann. 915 :
Annulum aureum unum gemmis pretiosis, et Wantos paria unum.
Charta Berengarii Regis Italiæ apud Ughellum in Episcopis Veronensibus :
Igitur omnibus volo et statuo, atque per meam hanc paginam testamenti et judicati par wasonem terræ, ramum arboris, et festucam roboratum, atque cultellum, et duos Wantos, totum insimul juxta legem meam Salicam attendere visus sum, et confirmo, etc.
Chronicon Fontanellense cap. ult. etc. pag. 246 :
Ad pelles berbicinas, unde pellicea fiant, sol. 10. ad Wantos lib. 1. ad fasciolas lib. 1. etc.
Ubi male editum ubantos. Occurrit præterea in Statutis Adalardi pro Abbat. Corbeiensi lib. 1. cap. 3. in Vita Aldrici Episc. Cenoman. pag. 37. n. 2. apud Sanutum lib. 3. part. 3. cap. 7. in Capitul. Aquisgran. ann. 817. et in Vinea Benedictina refloresc. cap. 22. in Vita S. Aicadri Abb. Gemetic. cap. 27. in Vita S. Filiberti Abb. lib. 1. cap. 11. apud Wolphardum Presbyt. lib. 3. de Miracul. S. Walpurgis n. 6. etc. Vetus Charta pro Episcopo Ambianensi ex Camera Comput. Paris. :
Chascune vente soit de maison ou de terre, il a uns Wans.
Vide Chirothecæ.
P. Carpentier, 1766.
Isthæc investituræ seu restitutionis per chirothecam ratio etiam memoratur in Charta ann. circ. 1315. ex Tabul. S. Magl. Paris. ch. 56 :
Le serjant fist la resaisine en la meson dudit Lucas de la prise qui faite y avoit esté par ledit serjant de S. Eloy, en metant son Gant à terre, en signe de resaistne de ladite prise.
Wanto. Chronic. Novaliciense cap. 32 :
Sceptrum cum Wantonibus indutus tenens in manibus.
In vett. Chartis apud Franciscum Mariam in Mathildi, et apud alios :
Tradidi per wasonem terræ ..... atque per coltellum et Wantone, simulque andelagine.
In Charta Mathildis sic legitur apud Lam. tom. 3. Delic. erud. pag. 162 :
Per cultellum et Wantonettonem seu andilaginem.
Vide Perardi Burgundica pag. 189. Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 347. Calmet. tom. 1. Hist. Lothar. inter Probat. col. 524. etc. Grimm. Antiq. Jur. German. pag. 152.
Gwantus, Guantus. Vita MS. Caroli M. scripta sub Friderico I. Imp. lib. 2. cap. 34. cujus lemma est, de Gwanto Imperiali in aëre suspenso. Vita S. Philiberti Abb. lib. 1. cap. 12 :
Latro Guantos illius inlicita præsumptione furatus est.
Habetur etiam in Tabulario Casauriensi. Tabular. Absiense :
De his itaque cum Guanto quodam Abbatem investiens, [] etc.
Statuta Vercell. lib. 3. fol. 107. v° :
Collarium ferri, Guanti ferri, etc.
Gantus. Glossæ MSS. : Chirotheca, manuum tectura, quod Gantum vocamus. Tabularium Caroffense :
Ipsi Monachi præfati Cœnobii afferant illi Gantos duos, et duos cereos, cum duobus botis nectare plenis.
Tabularium Deiparæ de Josaphat :
Dederunt cum venditionibus et Gantis.
Tabular. Brivatense fol. 146 :
Investivit inde capitulum traditione unius Ganti.
Regula Monialium Fontis-Ebraldensium cap. 15 :
Ut nunquam induant Gantos.
Vita MS. S. Ildeverti Episcopi Meldensis :
Cumque de manibus Gantos extraxisset, apposuit eos radio solis, etc.
Pro Gantis de cervo et aliis Gantis. xiiii. lib. x. sol. in Computo ann. 1239. ex Bibl. Reg.
Gannus. Tabular. Priorat. Neronis villæ fol. 11 :
Et hunc concessum fecit...... ponendo librum super altare, et mittendo Gannum suum in manu Garmundi Prioris pro commemoratione.