« »
 
[]« Warengangi » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 408a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/WARENGANGI
WARENGANGI, Wareguangi, Advenæ, in Gloss. Qui non morantur in loco, seu, qui continuo huc et illuc discurrunt : ex Germanico Waren, et Gang, incessus, gressus, ut quidam volunt. Sed potius videtur a Vargis, de quibus supra egimus, vocem deductam Rotharis Rex in Edicto cap. 390. in Lombard. lib. 3. tit. 15 :
Omnes Warengangi, qui de exteris finibus in regni nostri finibus advenerint, seque sub scuto potestatis nostræ subdiderint, legibus nostris Longobardorum vivere debeant, nisi legem aliam a pietate nostra meruerint.
Gargangi editum apud Murator. tom. 1. part. 2. pag. 48. col. 1. Waregang, Herold. tit. 111. Capitulare Radelchisi Principis Benevent. cap. 12 :
De Wareguangis, nobilibus, mediocribus et rusticis hominibus, qui usque nunc in terra vestra fugiti sunt, habeatis eos.
Waregnangi, apud laudatum Murator. tom. 2. pag. 261. col. 1. Vide Grimm. Antiq. Jur. Germ. pag. 396.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Garagangi, Pari intellectu, in Gloss. ad Constitut. utriusque Siciliæ lib. 1. tit. 62. pag. 84. edit. Gabr. Sarayna :
Garagangi, advenæ qui de exteris finibus in regni finibus adveniunt.
Wargengus, Eadem notione. Capitulare 3. anno 813. cap. 8 :
Si quis Wargengum occiderit, solidos 600. in dominico componat.