«
2 wera » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 412c.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/WERA2
2. WERA, vox Saxonica, were, homo, præterea
hominis, seu capitis æstimatio, voce
Gelt, subintellecta, quæ
pretium sonat.
Pretium nativitatis, seu
Wera, in Legibus Inæ Regis cap. 17. Canuti Regis, et Henrici I. Regum Angl. ut supra
docuimus in voce
Pretium.
Pretium redemptionis, in
Legibus Edw. Confessor. cap. 12.
Forisfactura cap. 36. Quippe apud Saxones, et
Anglos, quomodo etiam apud alias nationes Septentrionales, ut ex Legibus antiquis
colligitur, forisfacta irrogata alicui puniebantur mulcta, pro hominis, cui facta fuerat,
æstimatione, cum pro dignitate et nativitate cujusque varia esset æstimatio ; nobilis
enim, seu
Thaini, æstimatio fuit 20. libr.
villani centum solidorum, ut est
in Legibus vernaculis Will. Nothi cap. 8. Ejusmodi hominum æstimationis mentio est apud
Egbertum in Dialogo de Ecclesiastica Instit. pag. 103. in Legibus Inæ Regis cap. 73. edit.
Lat. 69. edit. Saxon. et Henrici I. cap. 8. 11. 76. etc. de qua etiam egimus in voce
Hindenus. Lege Henrici I. cap. 12 :
Ex iis placitis quædam emendantur
centum solidis, quædam Wera, quædam Wita, quædam non possunt emendari, etc.
Sed
Weræ adeo crebra est mentio in Legibus antiquis Anglorum, ut supervacaneum sit
locos adducere.
Plena Wera, Solida. Leges Henrici I. cap. 70 :
Si prægnans occidatur, et puer in ea
vivat, uterque plena Wera reddatur.
Infra :
Si infans occidat vel
occidatur, sive nomen habeat, sive non habeat, plena Wera conjectetur.
Dimidia Wera, in Legibus ejusdem Henrici I. cap. 51. 70. 75. in Legibus Vernaculis Will. Nothi
cap. 13.
demiwere. Wera duplex, in Legibus Edw. Confess. cap. 35.
Dimidium
Weregeldum, in Speculo Saxonico lib. 3. art. 48. § 1.
Media recompensa, in Wichbild Magdeburg. art. 17. § 6.
Weræ Fractio. Leges Inæ Regis
cap. 51 :
Omni homini liceat firmationem et Weræ fractionem negare, si possit et
velit.
Ubi Somnerus emendat
weræ factionem affirmare ex Saxonica edit.
Onsacon,
affirmare. Præterea
factionem, pro
fractionem reponit, ut
Weræ factio, sit
faidæ, inimicitiarum scilicet propinqui mei susceptio pro
ratione capitis æstimationis, nempe ut eatenus pro eo respondeam, et causam ejus præstem.
Leges Inæ Regis apud Spelmannum :
Qui Werefaccionis, id est, homicidii fuerit
accusatus, etc.