« »
 
[]« 2 wera » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 412c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/WERA2
2. WERA, vox Saxonica, were, homo, præterea hominis, seu capitis æstimatio, voce Gelt, subintellecta, quæ pretium sonat. Pretium nativitatis, seu Wera, in Legibus Inæ Regis cap. 17. Canuti Regis, et Henrici I. Regum Angl. ut supra docuimus in voce Pretium. Pretium redemptionis, in Legibus Edw. Confessor. cap. 12. Forisfactura cap. 36. Quippe apud Saxones, et Anglos, quomodo etiam apud alias nationes Septentrionales, ut ex Legibus antiquis colligitur, forisfacta irrogata alicui puniebantur mulcta, pro hominis, cui facta fuerat, æstimatione, cum pro dignitate et nativitate cujusque varia esset æstimatio ; nobilis enim, seu Thaini, æstimatio fuit 20. libr. villani centum solidorum, ut est in Legibus vernaculis Will. Nothi cap. 8. Ejusmodi hominum æstimationis mentio est apud Egbertum in Dialogo de Ecclesiastica Instit. pag. 103. in Legibus Inæ Regis cap. 73. edit. Lat. 69. edit. Saxon. et Henrici I. cap. 8. 11. 76. etc. de qua etiam egimus in voce Hindenus. Lege Henrici I. cap. 12 :
Ex iis placitis quædam emendantur centum solidis, quædam Wera, quædam Wita, quædam non possunt emendari, etc.
Sed Weræ adeo crebra est mentio in Legibus antiquis Anglorum, ut supervacaneum sit locos adducere.
Plena Wera, Solida. Leges Henrici I. cap. 70 :
Si prægnans occidatur, et puer in ea vivat, uterque plena Wera reddatur.
Infra :
Si infans occidat vel occidatur, sive nomen habeat, sive non habeat, plena Wera conjectetur.
Dimidia Wera, in Legibus ejusdem Henrici I. cap. 51. 70. 75. in Legibus Vernaculis Will. Nothi cap. 13. demiwere. Wera duplex, in Legibus Edw. Confess. cap. 35. Dimidium Weregeldum, in Speculo Saxonico lib. 3. art. 48. § 1. [] Media recompensa, in Wichbild Magdeburg. art. 17. § 6.
Weræ Fractio. Leges Inæ Regis cap. 51 :
Omni homini liceat firmationem et Weræ fractionem negare, si possit et velit.
Ubi Somnerus emendat weræ factionem affirmare ex Saxonica edit. Onsacon, affirmare. Præterea factionem, pro fractionem reponit, ut Weræ factio, sit faidæ, inimicitiarum scilicet propinqui mei susceptio pro ratione capitis æstimationis, nempe ut eatenus pro eo respondeam, et causam ejus præstem. Leges Inæ Regis apud Spelmannum :
Qui Werefaccionis, id est, homicidii fuerit accusatus, etc.