« »
 
[]« Weregeldum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 413a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/WEREGELDUM
WEREGELDUM, vel Weregildum, Idem quod Wera, veræ, seu pretii hominis solutio, id enim geld sonat ; proinde idem quod Wera. Capitulare 3. ann. 813. cap. 6 :
Si quis Comes in suo Comitatu occisus fuerit, in tres Werigildos, sicut sua nativitas est, componere faciat.
Adde cap. 7. Eginhardus Epist. 18 :
Duo servi de villa Hedabatho.... fugerunt ad limina BB. Christi Martyrum Marcellini et Petri, pro eo, quod frater eorum quendam socium suum occidisset ; rogantes, ut eis liceat solvere illum Weregeldum pro fratre suo, et ut ei membra perdonentur.
Charta Henrici Claudi Imp. apud Browerum lib. 3. Antiq. Fuldens. cap. 15 :
Si autem aliquis occiditur, vel vulneratur, auctor homicidii, vulneris, obtruncationis, Weregeldum illi Ecclesiæ, cujus homo est occisus vel truncatus, restituet.
Alia Henrici II. Imp. ann. 1023. in Chronico Laurishamensi :
Si autem ibi occiditur, omnes, qui hujus homicidii vel invasionis participes sunt, cute et capillis perditis supradicta combustione sequentur ; ac Werigeldum occisi domino suo autor homicidii persolvat, et cum proximis ejusdem interfecti reconciliationem faciat.
Alia Henrici III. ann. 1056. apud Nicol. Zyllesium in S. Maximino :
Si aliquis ex familia interfectus fuerit, pretium illius, id est, Weregelt, si sine advocato acquiri poterit, totum Abbatis erit.
Donationes factæ Eccl. Salisb. cap. 13 :
Saxo quidam debuit unum Weregildum solvere ad Salzburg.
Ita usurpant Concilium Triburiense ann. 895. cap. 3. 4. Leges Inæ cap. 13. 17. (ubi Weregildum dicitur natalis pretium) 35. 36. 60. Henrici I. Regis Angl. cap. 70. 75. 76. 88. Speculum Saxonicum lib. 1. art. 8. § 4. art. 42. § 3. art. 65. § 4. lib. 2. art. 10. § 2. art. 16. § 6. lib. 3. art. 45. § 3. 7. 8. 9. 16. art. 48. § 1. Wichbild. Magdeb. art. 17. § 8. Burchardus Wormaciensis in Lege familiæ, etc. Vide Grimm. Antiq. Jur. Germ. pag. 650.
Wargilda, in Capitulis Caroli M. pro partibus Saxoniæ ann. 797. editis ab Holstenio cap. 4.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Wergeldum. Charta ann. 1095. apud Calmet. tom. 1. Hist. Lothar. inter Probat. col. 501 :
Item approbaverunt, ut si quis de familia ecclesiæ occisus fuerit, si pretium ejus, quod Wergeldum vulgari locutione vocant, etc.
Wergelt, in Regiam Majestat. lib. 3. cap. 19. Acta Josephi III. Episc. Frising. apud Meichelbec. tom. 1. Hist. ejusd. Eccl. pag. 54 :
Et sciat se alienam invasisse et judice terreno solvat, [] ut mos est, suum Wergelt.
Vide supra Wede.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Wiregildum, in Charta Henrici III. Imper. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 434 :
Si ecclesiæ homo interfectus fuerit, et abbas aut villicus ejus ab homicida Wiregildum exigere poterit, totum sui juris erit.
Wirgildum. Vetus Charta apud Catellum in Comitib. Tolosanis pag. 152 :
Et si quis hanc chartam donationis homo utriusque sexus voluerit infringere, componat tibi ipsi, qui hoc facere voluerit Virgildum, libras mille auri in perpetuum.
Codex MS. quem vidi, præfert in vinculum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Wuiegildum. Conc. Berghamst. ann. 697. can. 9. apud Godefridum Hermant Clavis ecclesiast. discipl. pag. 448 :
Si quis servum suum ad altare manumiserit, liber esto et habilis sit ad gaudendum hæreditate et Wuiegildo.
Widrigild. Papias : Vidrigilth, i. secundum quod appretiatus fuerit. Decretio Childeberti Regis cap. 10 :
Suum Widrigildum omnino componat.
Decretum Ludovici II. Imp. quod exstat in Histor. Longob. Ignoti Casinensis, edita a Camillo Peregrino, et apud Baluzium in Capitularib. Regum Francor. tom. 2. col. 357 :
Quicumque de mobilibus Widrigild suum habere potest, pergat in hoste. Qui vero medium Widrigild habet, duo juncti in unum qualitatem instruant, ut bene ire possint.
Guidrigild, Eadem notione. Capitulare Arechisi Princ. Beneventani cap. 13. de viduis, quæ sub Monasticæ vitæ prætextu ad lasciviam prolabuntur :
Si stupri crimine detectæ fuerint, componat Guidrigild suum in Palatium, Princeps videlicet ejusdem temporis cum ipso Guidrigild, rebusque propriis retrudat eas in monasterium.
Postremis his vocibus aliunde etymon accersit Wendelinus : Wedrigildum enim dictum putat a Teutonico Weder, i. contra, vicissim, juxta, et Gelt, i. æstimatio, pecunia ; ita ut Wedregeldum sit æstimatio, qua caput alicujus, vel res quæpiam taxetur. Sed videtur potius a Weregildum detortas arbitrari.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quidrigild, semel et iterum in Legibus Ludovici Augusti apud Murator. tom. 1. part. 2. pag. 129. col. 1. et 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Weregeldum et Widrigildum distinguit Eccardus in Notis ad Leg. Salicam pag. 97. illud hominis pretium significat, hoc quamlibet compositionem seu quodcumque, quo alia res compensatur. Recte quidem, si vocum originationes consulas : at in usu promiscue utramque vocem usurpatam fuisse docent superius allata.