« »
 
[]« Wrang » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 418b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/WRANG
WRANG et Unlauch. Prima Statut. Roberti I. Regis Scotiæ cap. 17. § 1 :
Nulla defensio seu exceptio sit calumniata, nec defendens sit indefensus, quamdiu defendens, aut suus prælocutor defendet tort, et non reason, quod dicitur Wrang et Unlauch, et damna in certo nominabuntur per querelantem.
Adde § 3. Quoniam attachiamenta cap. 1. § 1 :
Quoniam attachiamenta sunt principium et origo placitorum de Wrang et Unlauch, et aliorum, quæ prosecuta sunt de Sickerborg, ideo de attachiamentis inchoandum.
Ubi Skenæus :
Wrang, id est, injuria, Gallice Tort. Unlauch, id est, sine lege, vel contra legem, ἀνομία.
Quibus verbis intelliguntur actiones civiles, ut criminales per Sicher-borg, id est, securos plegios. Adde Leges Burgorum Scoticor. cap. 33. 103. et eumdem Skenæum de Verbor. signific. in hac voce.