« Xeromyrrha » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 420c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/XEROMYRRHA
XEROMYRRHA. Sedulius in Hymno de Christo :
Expressit illud Evangelii :Xeromyrrham post SabbatumQuædam vehebant corpori,Quas allocutus Angelus,Vivum, sepulchro non tegi.
Et venerunt, ut ungerent Jesum.An hæc unctio ex liquidis, an vero ex siccis constiterit, incertum. Ac siquidem ex siccis, Xeromyra, pro Xeromyrrham, si id pateretur ratio carminis, legendum censerem, cum ξηρομύῤῥας nulla quod sciam occurrat mentio apud Medicos. Ξηροσμύρνη, occurrit apud Medicos, ac præ cæteris apud Alexandrum Tralianum lib. 11. cap. ult. extremo. Est autem ξηρόμυρον, Aëtio lib. 6. unguentum siccis omnibus et in pulverem redactis constans. Gloss. Lat. Gall. Sangerm. :
Xeromirum, sec oingnement. Vide Gorreum in Definit. Medic. et Cellarium in notis ad Sedulium pag. 110. Ξηρόμυρον,
Rosmarinum, in Gloss. Lat. Gr.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Ingeniosa
omnino est veroque simillima correctio Fabri in Thesauro ad hanc vocem, ubi rescribendum
censet Xpomyrrham, id est, Christo myrrham, ex antiqua scribendi nomen
Christi ratione, ut ex superius dictis animadvertere est ; addit pro corpori
emendandum compares ex Alcuino et tres Marias disignari. Hæc fusius dicta, videsis
loco citato.