![[]](img/image.png)
XEROPHAGIA, Gr. ξηροφαγία, Aridus victus, arida comestio.
Gloss. Lat. Gall. Sangerm. :
Xerofagia, seiche commestion. Hæc cum athletis ad robur corporis, tum Christianis ad vivendi sobrietatem et castimoniam in usu fuit. Tertull. de Jejuniis cap. 1 :
Arguunt nos quod...... Xerophagias observemus, siccantes cibum ab omni carne, et omni jurulentia, et uvidioribus quibusque pomis.Idem cap. ult. :
Saginentur pugiles et pyctæ Olympici : illis ambitio corporis competit, quibus et vires necessariæ, et tamen illi quoque Xerophagiis invalescunt.