« »
 
[]« Yssartum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 424b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/YSSARTUM
YSSARTUM, Ysshartum, Yshartus, Ager exaratus, dumetis purgatus ; unde Ysshartare, Interlucare silvas, Gall. Essarter. Charta ann. 1341. in Reg. 72. Chartoph. reg. ch. 368 :
Idem procurator dicebat quamplurima Yssharta et ignis commissiones quamplurimas in diversis nemoribus et dumis... eos immisisse, et ad novam culturam reduxisse....... Prædictis consulibus (S. Amancii) asserentibus se esse in possessione.... Ysshartandi, extra tamen forestas supradictas, Yssharta et campos faciendi.
Alia ejusd. ann. in Reg. 80. ch. 466 :
Quod homines castri sive loci de Cabrayrolis... Yssharta quamplurima... inde fecerant et terras ad culturas redegerant.
Charta ann. 1361. in Reg. 103. ch. 78 :
Hæredes Guillelmi Raimundi serviunt unum sextarium frumenti pro quadam Yshartu, loco dicto ad Caverias.
Vide Exartus.