![[]](img/image.png)
ZOIA, ex Italico Zoia, in Statut. Mediolanensibus part. 2. cap. 110. idem quod
Jocalia, Monilia, gemmæ,
annuli,
aliaque id genus pretiosa. Vide in hac voce.
![[]](img/image.png)
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Zoiellus, Eodem intellectu, Ital. Gioiello. Statuta datiaria Riperiæ cap. 13. fol.
5. v° : Exceptis Zoiellis, lapidibus pretiosis, de quibus nihil solvatur.Anonymus in Annal. Mediolan. apud Murator. tom. 16. col. 807 :
Zoiellus unus auri pro ponendo ad visum cum robinis v. diamantibus vi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Zojolatus, Ital. Gioiellato. Ejusmodi pretiosis ornatus, instructus. Idem Anonymus
ibid. col. 806 : Quod præfatus dominus Comes Virtutum pater noster mittit Valentinam consortem nostram bene Zojolatam, ornatam et jocalibus munitam, etc.Eadem mox repetuntur.