« »
 
A, AGITUS, ARECIUS, FOLARE, HAA, MUSCATUS.
[]« A » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 003a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/A1
A, litera numeralis, quæ 500 designat, ut ceteræ alphabeti literæ alios numeros, de quibus suis locis :
genus numeri, inquit Baronius, haud ab omnibus receptum, et si aliquando receptum, dissuetudine jam abolitum
. Habetur vero illud cum Valerio Probo, Paulo Diacono, et aliis qui de Numeris scripserunt, editum inter Grammaticos antiquos, pag. 1683. Exarati etiam prostant versus, qui totius alphabeti characteribus eosdem numeros assignant, quos descripsit idem Baronius, et ante eum Joannes Noviomagus lib. 1. de Numeris, cap. 10. paulo diversos ab iis qui habentur apud Ugutionem MS. cujus hæc sunt :
Nota quod quælibet figura literarum invenitur aliquem numerum repræsentans, quamvis non sit in frequenti usu, qui istis versiculis distinguitur.
Primus autem sic concipitur :
Possidet A numeros quingentos ordine recto.
Vide literam P. Porro eidem literæ A, si recta linea superaddatur, quinque millia significat.
A, in superscriptione cantilenæ, ut altius elevetur, admonet. Ita Notkerus in Opusc. inscripto,
Quid singulæ literæ in superscriptione significent cantilenæ
, edito tom. 5. Antiq. lect. Canisii part. 2. pag. 739 ; de quo sic Eckehardus Junior lib. de Casibus S. Galli, cap. 4 :
In ipso quoque (Antiphonario) primus ille (Petrus) [] literas alphabeti significativas notulis, quibus visum est, aut susum, aut jusum, aut ante aut retro, assignari excogitavit, quas postea cuidam amico quærenti Notker Balbulus dilucidavit.
Fuit autem Petrus ille Romanus, quem Adrianus PP. Carolo M. petente in Galliam misit, ut ibi cantum Romanum ecclesias doceret. Vide Nota musica.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
A, prima litera vocis Græcæ άπειλή, Comminatio. Glossarum, commentariorumque in scripturam sacram antiqui scriptores hac litera solebant lectorem præmonere prophetiam esse duntaxat comminatoriam ; sic in pluribus Codicibus manuscriptis prioribusque eorum editionibus ad caput. 38. Isaiæ, ante hæc verba, Dispone domui tuæ, etc. et Jonæ cap. 3. Adhuc quadraginta dies, etc. litera A præponitur. Lexic. Eccles. Didaci Ximenez :
los Catholicos antiguos expositores de la Biblia solian poner en el texto ciertas senales en, que algunas no eran letras, y otras lo eran.... Y entre ellas la A significava, que la prophetia à que se anteponia era solamente comminatoria, ut Isai. 38 : A Dispone domui tuæ, etc.
Hierolexicon Dominici Macri. Bibliotheca Sancta Fr. Sixti Senensis lib. 3.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
A pro E. In veteribus instrumentis præsertim 12. sæc. ut in Tabulario Parthenonis Calensis ubique A ponitur pro [] E ante M. finalem. Talam, qualam, tandam, realam, pro talem, qualem, tandem, realem, etc. Et illud maxime quia tunc temporis sic pronunciare consueverant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
A et AB præpositiones ante adverbia passim occurrunt in medii et infimi ævi scriptoribus : e multis pauca selegimus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
A Batis. Vide Abatis.
P. Carpentier, 1766.
A Casu, Fortuito, casu, Hisp. A caso, Gall. Par cas fortuit. Lit. remiss. ann. 1351. in Reg. 80. Chartoph. reg. ch. 417 :
De quodam godandardo, quem A casu in dicta taberna invenit, dictum Girardum perculsit.
Aliæ ann. 1396. in Reg. 151. ch. 33 :
Supplicans præfatus A casu reperit quandam aliam grossam virgam fusteam, quam a terra levavit, etc.
Occurrit rursum in Lit. ann. 1398. ex Reg. 153. ch. 314.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
A Diu, Dudum. Gall. il y a longtems. Rymer, tomo 7. pag. 254 :
Pro quibusdam secretis, et arduis negotiis inter nos et dictum Consanguineum nostrum, A Diu est, habitis et tractatis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
A foras, Extrinsecus, forinsecus. Gall. Dehors vel par dehors. Hygin. de Limitibus agror. 63 :
Notæ enim in propriis arboribus A foras ponuntur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
A foris, Eadem notione apud Hygin. de Limitibus, Constit. 103 :
Stantibus jam muris et cæteris mœnibus limites primos nisi A Foris accipere non possunt.
[] His similia sunt A mane, A sero, Ab hodie, Ab intro, Ab intus, et illud Genes. cap. 7 :
Et inclusit eum Dominus De foris.
A foris legitur etiam apud Plinium lib. 17. cap. 24. 37. n. 6. Vide Forcellini Lexicon in voce Foris in fine.
P. Carpentier, 1766.
Ab Heri, Gall. d'Hier, Hesternus. Ordinar. Ms. Rotomag :
Corpus Domini Ab heri servatum afferat super altare.
Autrier, pro autr-ier alterum heri, vulgo L'autre jour ; in Poem. inscripto Le dict de la Rose :
L'autrier m'alloie esbanoiant
En un tres bel pré verdoiant.
Arsoir vero, pro Gallico l'autre soir, alterum vesperum, in Lit. remiss. ann. 1386. ex Reg. 130. Chartoph. reg. ch. 124 :
Icellui Estienne s'adreça contre le suppliant en disant : Tu me cuidas Arsoir faire batre, etc.
Aliæ ann. 1415. in Reg. 169. ch. 59 :
Se je vous eusse arsoir trouvé en mon pays, je vous eusse chargé ou battu.
Hinc emendandæ videntur Lit. remiss. ann. 1467. ex Reg. 200. ch. 67. ubi Asseoir, pro arsoir ; nisi sit ex frequenti mutatione r in s, et vicissim :
Le lendemain après la bateure ainsi faite par Pierre Denise à sa femme... elle vint au suppliant et lui dit : O Bertran je fu Asseoir bien batue pour vous et sans cause.
P. Carpentier, 1766.
A Prope, Prope, propter, Gall. auprès, proche. Stat. syned. eccl. Trevir. ann. 1310. tom. 2. Hist. ejusd. eccl. Joann. Nic. ab Hontheim pag. 80. col. 2 :
Vina colligenda ipsis ecclesiis A prope situata vix possint recolligi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
A Responsis, Apocrisarius, qui negotia alicujus curat, et de iis dat responsa. Joan. de Janua :
A Responsis, indeclinabile : qui dat responsa principis.
Vide in Responsum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
A Retro, Reliquum debitæ pecuniæ, Gall. arrérage, ce qui reste à payer, unde A retro esse, reliquari, Gall. être en arrière. Rymer tom. 1. pag. 872. col. 2. ante finem :
Propter quod carissimus frater fidelis noster, Ricardus Rex Alemaniæ illustris, illa duo millia marcarum, quæ dicto filio nostro a retro sunt de sex millibus marcarum supra dictis.
Ab A retro factum Areragium, quasi aretragium abjecta litera t, quod aliquando fieri solet. Germanis Rückstand. Adel.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ab se. sponte. Janssonii Auctarium ad. Gloss. Isid. p. 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
A pro Ad. Testamentum in cortice scriptum anni circiter 690. apud Felibian. in Hist. Monast. S. Dionysii, pag. xi :
Hoc quod A sæpe dictas basilecas delegavi per hunc testamentum meum.
In diplomate monasterii S. Petri de Cete anni 985 apud Sa Rosa de Viterbo pag. 23. tomi 1 :
Facimus textum escridura firmidadis de villas prenominadas, A locum predictum Sancto Salvatoris Domini Nostri Jesu Christi.... que est fundada eorum vaseliga vogabulo sancto Petro ;
ibidem tom. 2. p. 106. ex privilegio regis Portug. Alfonsi I. ann. 1162 :
Si mulier leixaverit suo marito de benedictiones pectet ccc sol., medius Ad suo marito et medius A palacio ;
ibidem eodem modo A palatio in charta anni 1213 ; et in privilegio Sanctii II anni 1225 :
medios A palatio et medios A suo marito.
L. Henschel, 1840–1850.
A pro in sæpius legi in chartis Portugallicis seculi X et XI affirmat Sa Rosa de Viterbo tom. 1. pag. 24, exemplumque adducit e charta anni 989 :
Si quis autem aliquis homo venerit ad inrumpendum contra anc Cartula contramudationis, quod nos A judicio divindigare non potuerimus.
[]
[]« Agitus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 142c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AGITUS
AGITUS, a. um, Chiamato, in Glossar. Lat. Ital. MS. Vocatus, nominatus. leg. Accitus.
[]« Arecius » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 376c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARECIUS
ARECIUS, a, um, Sicho, in Glossar. Lat. Ital. MS. Vide Arenaria.
[]« Folare fenum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 538a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FOLARE1
FOLARE Fenum, accumulare, a Gall. Fouler, Calcare, quod fenum coacervandum quodammodo calcetur, ut major copia possit in horreo contineri. Polyptych. Fiscamn. ann. 1235 :
Idem tenet unum bordagium, unde reddit xviii. denarios, duas gallinas, et xx. ova, et debet Folare fena in tasso. Folare racemos
vide infra in Marchus.
[]« Haa » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 147c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HAA
HAA, Vox interjectionis, qua Ensem nostri significarunt ; forte quod evaginatus terrorem incutiat. Lit. remiss. ann. 1373. in Reg. 104. Chartoph. reg. ch. 326 :
Adonc icellui Fatroulle va s'acher s'espée, et dist à son compere : N'aprochiez de moy ; car se vous aprochiez, je vous donrai de ceste Haa.
[]
[]« Muscatus » (par L. Favre, 1883–1887), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 555c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MUSCATUS
MUSCATUS, a, um, Muscade :
Recipe croci, storacis, incensi, nucis Muscatæ.
(B. N. ms. lat. 10272, p. 171).