« »
 
ABACTOR 1, ABACTOR 2.
[]« 1 abactor » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 006b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ABACTOR1
1. ABACTOR. Charta Roberti Regis Franciæ an. 1015, apud Louvetum in Bellovaco tom. 2. pag. 179 et Collect. Histor. Franc. tom. 10. pag. 597 :
Si quis autem, quod absit, contra hoc nostræ regiæ Majestatis præceptum venire tentaverit, si præpotens sit, centum libris auri multetur ; si mediocris fortunæ, decem ; si Abactor, regiæ ultionis vindictam cum detrimento patiatur.
Ubi Abactor pro Exactore sumitur. Vide in hac voce.
[]« 2 abactor » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 006b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ABACTOR2
2. ABACTOR, Isidoro lib. 10. Orig. est Fur jumentorum et pecorum, quem vulgo abigeum vocant, ab abigendo scilicet. Addit. Joannes de Janua : Unde latrones etiam Abactores vocamus. Paulus lib. 5. Sentent. cap. 18 :
Abactores sunt, qui unum equum, duas equas, totidemque boves, capras decem, aut porcos quinque abegerint.
Senator lib. 4. Ep. 49 :
Fridiladum locis vestris præsse censuimus, qui Abactores animalium legitima severitate coerceat, homicidia resecet, etc.
et lib. 7. Ep. 1 :
Signa tua Abactores timeant, fures pavescant.
Proprie enim abiguntur pecora, cum furto surripiuntur, quæ diripi, in Lege 8. Cod. Theod. de jurisd. dicuntur. Paulinus Natali 6. de bobus :
Nocte miser quadam somno graviore sepultus,
Amisit taciti furto prædonis Abactos.
Senator lib. 8. Epist. 32 :
Insidiis rusticorum Abactos sibi asserit caballos.
Vide Leg. 1. 2. 3. Cod. Theod. Quib. equor. usus etc. et infra Abigare.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Ex his quæ de hoc vocabulo superius adducta sunt exemplis, constat illud fuisse usurpatum ab iis qui de jure Romano pure magis et emendate olim scripserunt, ut a Paulo aliisque, addamus et Apuleium et alios plures de quibus in Dictionariis. Et certe Abactor et Abigeus apud Jurisperitos tam bene Latine dicuntur, ut, ni religioni fuisset, illa a Glossario procul amandassem, sicut et vocem Abacus, sumtam, vel pro mensa in qua vasa et pocula reponuntur, vel pro superiori parte capitelli, vel etiam pro tabula numeris figurisve geometricis delineandis ; quibus significationibus non semel occurrit apud Ciceronem politioresque alios scriptores.