« »
 
ABACTOR 1, ABACTOR 2.
[]« 1 abactor » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 006b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ABACTOR1
1. ABACTOR. Charta Roberti Regis Franciæ an. 1015, apud Louvetum in Bellovaco tom. 2. pag. 179 et Collect. Histor. Franc. tom. 10. pag. 597 :
Si quis autem, quod absit, contra hoc nostræ regiæ Majestatis præceptum venire tentaverit, si præpotens sit, centum libris auri multetur ; si mediocris fortunæ, decem ; si Abactor, regiæ ultionis vindictam cum detrimento patiatur.
Ubi Abactor pro Exactore sumitur. Vide in hac voce.
[]« 2 abactor » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 006b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ABACTOR2
2. ABACTOR, Isidoro lib. 10. Orig. est Fur jumentorum et pecorum, quem vulgo abigeum vocant, ab abigendo scilicet. Addit. Joannes de Janua : Unde latrones etiam Abactores vocamus. Paulus lib. 5. Sentent. cap. 18 :
Abactores sunt, qui unum equum, duas equas, totidemque boves, capras decem, aut porcos quinque abegerint.
Senator lib. 4. Ep. 49 :
Fridiladum locis vestris præsse censuimus, qui Abactores animalium legitima severitate coerceat, homicidia resecet, etc.
et lib. 7. Ep. 1 :
Signa tua Abactores timeant, fures pavescant.
Proprie enim abiguntur pecora, cum furto surripiuntur, quæ diripi, in Lege 8. Cod. Theod. de jurisd. dicuntur. Paulinus Natali 6. de bobus :
Nocte miser quadam somno graviore sepultus,
Amisit taciti furto prædonis Abactos.
Senator lib. 8. Epist. 32 :
Insidiis rusticorum Abactos sibi asserit caballos.
Vide Leg. 1. 2. 3. Cod. Theod. Quib. equor. usus etc. et infra Abigare.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ex his quæ de hoc vocabulo superius adducta sunt exemplis, constat illud fuisse usurpatum ab iis qui de jure Romano pure magis et emendate olim scripserunt, ut a Paulo aliisque, addamus et Apuleium et alios plures de quibus in Dictionariis. Et certe Abactor et Abigeus apud Jurisperitos tam bene Latine dicuntur, ut, ni religioni fuisset, illa a Glossario procul amandassem, sicut et vocem Abacus, sumtam, vel pro mensa in qua vasa et pocula reponuntur, vel pro superiori parte capitelli, vel etiam pro tabula numeris figurisve geometricis delineandis ; quibus significationibus non semel occurrit apud Ciceronem politioresque alios scriptores.