« »
 
ADMENSURARE 1, ADMENSURARE 2.
[]« 1 admensurare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 082b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ADMENSURARE1
1. ADMENSURARE. Charta Philippi Aug. ann. 1285. pro villa Ferrariensi apud Morinum in Hist. Vastinensi pag. 707 :
Feodus vero qui adeo modicus fuerit, quod ad 12. denarios esse non debeat, Admensurabitur.
Hoc est, sua ei mensura dabitur. Charta ejusd. Regis apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. pag. 969. A :
Quod de singulis hominibus ad potestatem dictæ villæ pertinentibus, tam intra villam, quam extra villam, annuatim in festo B. Andreæ Apostoli habebimus quinque solidos, vel quatuor, vel tres, vel duos, et ad minus duodecim denarios, et hoc Admensurare, ne graventur homines super priorem illius villæ.
Hic, ut patet, Admensurare, idem est quod imponere tantum tributi, quantum cujusque facultates patiuntur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Admensuratæ, Ordinatæ, Gall. Reglées. Præceptum Caroli M. apud Marten. in mox laudata Collect. tom. 1. pag. 34. D :
Antoniacus cum appenditiis earum, sicut Admensuratæ sunt, fratribus deserviant.
Admensuratio, Ad mensuram redactio, inquit Bractonus lib. 4. de Assisa novæ dissaisinæ cap. 35. § 1. quæ locum habet, cum quis plura habet quam expediat. Vide eundem lib. 3. tract. 1. cap. 1. § 1 ; lib. 4. tract. 5. cap. 17. § 2. et Fletam lib. 4. cap. 23. § 2. Admensuratio dotis, apud Rad. de Hengham in Parva cap. 2. Admesurement de douaire, breve, quo mulieris dotalitium ad legitimum modum reducitur. Admesurement de pasture, breve aliud, quo pastiones inter participes, prout cuique competit, dividuntur. Rastallus. Adde Statutum 2. Westmonaster. cap. 7. et 8. ubi de utraque admensuratione.
[]« 2 admensurare » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 082b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ADMENSURARE2
2. ADMENSURARE, Æstimare, statuere, præfinire. Gall. Regler, fixer, Amesurer, eadem notione, apud Bellomaner. Ms. cap. 41. Chart. Gaufridi episc. Meld. [] ann. 1211. ex Chartul. Campan. fol. 175. col. 1 :
De stagno diximus, scilicet de piscatione stagni, quod abbas potest facere piscari ibi, quando venit Nogentum ad domum suam de Alno, ad opus suum et eorum, quos secum tunc habebit, et dominus Nogenti non potest Admensurare piscationem ejus.
Charta Auberti abb. Latiniac. ann. 1223. ex eod. Chartul. fol. 280. col. 1 :
Cum discordia verteretur inter nobilem virum Theobaldum illustrem comitem Campaniæ et Briæ palatini ex una parte et nos ex altera, super gisto, quod idem comes dicebat se habere pro voluntate sua in ecclesia nostra, quotienscumque ad ecclesiam veniebat : tandem pro remedio animæ suæ et antecessorum suorum Admensuravit idem gistum ad centum libras Pruvinensis monetæ. Amoderer,
non longe diverso significatu, usurparunt nostri, nempe pro Modum ponere, diminuere, rem rei exæquare, Gall. Modérer, diminuer, proportionner ; unde Amodération, Moderatio, temperatio, proportio, quo sensu Amesurement dixit Petrus de Fontana in Cons. cap. 15. art. 27. Ordinat. ann. 1330. tom. 2. Ordinat. reg. Franc. pag. 59 :
Que lesdites denrées soient Amodérées et mises à juste prix, selon l'evaluement desdites monoies, et que icelle Amoderation et ordonnance soit gardée fermement. Amoderer,
Moderari, temperare Gall. Modérer, calmer, in Lit. remiss. ann. 1375. ex Reg. 107. Chartoph. reg. ch. 215 :
Ledit exposant pour refraindre et Amodérer ledit Henry, lui dist amiablement, etc.
Aliæ ann. 1393. in Reg. 145. ch. 33 :
Cuidant empeschier la fole emprise et propos dudit Huguenin et lui Amoderer sa faveur
(leg. fureur.) Occurrit præterea pro Experiri, probare, Gall. Essayer. Lit. rem. ann. 1393. in eod. Reg. ch. 520 :
Ainsi que icellui exposant trait à ladite bute à son arc d'une fleiche ou saiete, en entention de essaier et Amoderer comment il trayeroit à ladite bute.