« »
 
ASPICERE 1, ASPICERE 2.
[]« 1 aspicere » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 425b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ASPICERE1
1. ASPICERE, Pertinere, spectare. Vetus Notitia apud Guichenonum in Probat. Hist. Bressensis pag. 225 :
Et quidquid ad dictum locum Aspiciebat, aut Aspicere videbatur, totum ad integrum... devote obtulit.
Occurrit passim. Observat tamen Littletonus sect. 184. res ad Maneria proprie pertinere et appendere, ut advocationem, communiam pasturæ, etc. solos vero villanos, seu adscriptitios glebæ, ad eadem maneria Aspicere dici :
Et est à savoir, que nul chose est nosmé Regardant à un mannor, etc. fors que [] villeine : més certaine autres choses, comme adwouson et common de pasture, etc. sont nosmés Appendants al mannor, ou as terres, et tenemens, etc.
[]« 2 aspicere » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 425c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ASPICERE2
2. ASPICERE, Concordare, arbitrari, seu causæ arbitrium agere, Gall. Arbitrer, juger par arbitrage. Chartularium Monasterii SS. Trinitatis Cadomensis fol. 33. verso :
Pro hoc Pacto tenendo dedit Abbatissa Roberto 500. libras, sicut fuit Aspectum inter eos, et insuper, etc.
Hujus translatæ significationis ratio a veteri Gallico Esguard, quod aspectum perinde sonat, atque Arbitratum judicis, pariumve sententiam. Unde hæ formulæ :
La Cour Esgarde. Se mettre en l'esgart de la Cour, etc.
Quæ videsis in voce Esgardium.