![[]](img/image.png)
1. AUCTORIZARE, In veteri Vocabulario utriusque Juris,
est cingulo militem aut ordinibus Clericum decorare et ordinare.
est cingulo militem aut ordinibus Clericum decorare et ordinare.
Hoc totum edicto regali et procerum attestatione Auctorizavit.
Auctorizaverunt etiam hoc capitales domini ejusdem terræ, scilicet Fulco Comes Vindocinensis, Andreas Barba, qui habuit inde 5. solidos, Lebertus, qui habuit inde 8. solid. de istorum Auctoramentis testes fuere, etc.Idem Tabularium ann. 1078 :
Post Natale Domini comparaverunt unum arpentum vineæ de Gaufredo, favente Radulfo Presbytero filio suo, de pueris autem, qui necdum valebant loqui, permisit, quod eos Auctorizare faceret, cum venirent ad ætatem loquendi.Charta Monasterii Nobiliacensis apud Stephanotium, tom. 3. Antiquit. Pictav. MSS. pag. 550 :
Si vero monachicalem habitum accipi sibi visum fuerit, similiter relinqueret Sancto vel seniorum loci sine ullo contradicente, et hoc Auctorizantibus omnibus suis parentibus.Vide Auctoramentum 1.
Promittimus etiam.... prætaxata bona disbrigare et Auctorizare ab omnibus hominibus, qui ecclesiam impeterent de eisdem et ipsam penitus indempnem reddere.