« »
 
[]« Bibere » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 648c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BIBERE
BIBERE, Compotationi vacare, quomodo Aller boire vulgari vocabulo dicunt nostri, pro in popinas pergere. Capitula Caroli Mag. lib. 3. cap. 72. e Capit. Bonon. ann. 811. cap. 6. :
Ut in hoste nemo parem suum, vel quemlibet alterum hominem Bibere roget : et quicunque in exercitu ebrius inventus fuerit, excommunicetur, etc.
Bibitio, Compotatio. S. Audoënus in Vita S. Eligii Episc. Noviom. lib. 2. cap. 15 :
Neque strenas aut Bibitiones superfluas exerceat.
Gloss. Isid. : Bibitor, potator. De ejusmodi compotationibus vide Savaronem ad Sidon. lib. 5. Epist. 7.
Bibere in Honorem, vel in sanitatem alicujus. Paulus Warnefridus lib. 5. de Gestis Longobard. cap. 2 :
Cumque ii qui diversi generis potiones ei a Rege deferebant, de verbo Regis eum rogarent, ut totam fialam biberent, ille in honorem Regis se totam bibere promittens, parum aquæ libabat de argenteo calice.
Priscus Rhetor :
Ἕϰαστος τὴν ἐπιδιδομένην αὐτῷ οἴνου πλήρη ἐξέπιε ϰύλιϰα, τὸ Ἀττήλαν σόον εἶναι ἐπευξάμενος.
Cinnamus lib. 6. n. 7 :
Θάρσους ὑποπλησθεὶς, σὺν εἰρωνειᾳ πολλῇ, ἀϰρατίζεσθαι Οὔννους ἐϰϰέλευεν, εἰς ὑγίαν τὴν Ῥωμαίων προσιεμένους τὸ ἔϰπομα.
Scholiastes Theocriti ad Idyll. 2 :
Εἰώθασι οἱ ἐρῶντες ὑπὲρ τῶν ἀγαπημένων πλείονες ϰυάθους ἐπιπλεῖσθαι.
Et ad Idyll. 14 :
Οὒτω γὰρ εἰώθασι ποιεῖν ἐν τοῖς συμποσίοις, ἄϰρατον λαμϐάνειν ϰαὶ ὀνομάζειν τινὰς ἐρωμένους ἤ φίλους, ἐπιχεῖν τῆ γῆ, ϰαί φθέγγεσθαι τῶν φιλτάτων τὰ ὀνόματα.
Vide Martialem lib. 1. Epigr. 72. lib. 8. Epigr. 51. etc. Huc etiam forte referenda verba Fortunati [] in Epistola præfixa ad lib. 1. Poëmat. :
Quo residentes auditores inter acernea pocula salute bibentes insana, Baccho judice debaccharent.
P. Carpentier, 1766.
Inter bibendum quorumcumque nomina appellare in Normannia licitum erat ; alibi vero honestæ mulieri propinare nefas, ut colligitur ex Lit. remiss. ann. 1415. in Reg. 169. Chartoph. reg. ch. 57 :
En souppant icellui suppliant, sans penser à nul mal ne villenie, mais comme c'est la coustume de Normandie, but à une jeune femme qui là estoit.
Quod autem vulgari usu receptum est, ut compotatione inimicitiæ finiantur, in jure confirmatum reperio in aliis Lit. ann. 1411. ex Reg. 165. ch. 265 :
Par le stile gardé au pays (Orléanois) quant aucun dit ou fait aucunes injures à aucunes personnes, et que depuis ilz boivent ensemble, cellui à qui ont esté lesdittes injures dites, n'est plus recevable à faire d'icelles action ou poursuite, contre cellui qui les a dites.
Bibere in Amore Sanctorum, vel animæ defuncti, vetitum in Concilio Nannetensi, apud Hincmarum Remensem in Capitulis ad Presbyteros cap. 14. Reginonem in iisdem Capit. cap. 39. et Riculfum Suessionensem in Constit. ann. 889. Luitprandus in Legatione :
Non proderit tibi balneum, quo te assidue potas in amore B. Joannis Baptistæ.
Vetus Scriptor laudatus ab erudito Mabillonio in Præfat. ad Sæcul. 6. Benedictinum :
Quondam in terra Bulgarorum quidam nobilis potensque Paganus bibere me suppliciter petivit, ut in illius Dei amore, qui de vino sanguinem suum facit.
Anonymus de Miraculis S. Georgii Mart. in Captivo num. 30 :
Πίνοντες οὖν εὶς τὴν τοῦ ἁγίου πρέσϐειαν, etc.
Ducas Histor. cap. 36. de Constantinopolitanis :
Κρατοῦντες ἐν χερσὶ τὰς φιάλας πλήρεις ἀϰράτου, ἀνεθεμάτιζεν τοὺς ἑνωτιϰούς, πίνοντες εἰς πρέσϐειαν τῆς εἰϰόνος τῆς θεομήτορος, ϰαὶ παραϰαλοῦντες αὐτὴν τοῦ γενέσθαι προστάτην ϰαὶ ἀῤῥογὺς τῆς πόλεως.
Tradit Janus Delmerus ad Jus Aulicum Norvegicum vetus pag. 534. Danos olim et Norvegos bibere solitos in Christi Natalitio in memoria S. Olai, qui religionem Christianam in regnum induxerat : eumque morem inductum postquam Christianam religionem amplexi sunt, ut paganas superstitiones abolerent, cum solerent antea bibere in honorem vel memoriam Odini, Thori, Niordi, et Trejæ deorum paganorum. Sed et addit etiamnum apud Islandos in more esse non solum in Christi Natalitiis, sed etiam in nuptiis et conviviis in memoriam Dei Patris et J. C. bibere, ideoque multa illorum cornua reperiri argento deaurato decora, in quibus illi bibunt. Scribit denique Luitprandus lib. 6. cap. 17. objectum Joanni summo Pontifici in Concilio Romano, quod Diaboli in amorem vinum bibisset. Formula porro ejusmodi Bibitionis habetur apud Christianum de Scala in Vita S. Wenceslai pag. 56 :
Rursum locum convivii petens, calice accepto, pocula coram omnibus portans, alta præfatur voce, in nomine Beati Archangeli Michaëlis bibamus hunc calicem, orantes et deprecantes, quo animas nostras introducere nunc dignetur in pacem exultationis perpetuæ. Cui cum quique fideles respondissent : Amen, hausto potu, universos exosculans, hospitium repetit.
Scripsit librum Thomasius de poculo S. Johannis, impressum Lipsiæ ann. 1675. Hujus enim evangelistæ et S. Gertrudis imprimis potabant amorem. Confer [] Grimmii Mythologiam Germ. pag. 36. sqq.
P. Carpentier, 1766.
Bibere ad potus æquales, Poculis provocare, decertare, Gall. Boire à l'envi ; vel Cyathos plenos sorbere, vulgo Boire à rasade. Stat. synod. Guill. Du Prat episc. Clarom. ann. 1537 :
Prohibemus etiam consuetudinem Bibendi ad potus æquales, dudum a jure improbatam.
Nisi malis intelligere, symbolis adæquatis, quod nunc diceremus, Boire à piquenique. At minus mihi compertum est quid sit Boire à la seigle, in Lit. ann. 1473. ex Reg. 195. Chartoph. reg. ch. 998 :
Mace Louau entra en l'ostel de Jehan Braquier,... et demanda à boire ; ouquel la femme dudit Braquier respondy, que on ne buvoit point leans que à la seigle ;
nisi quod satis placet, Seigle, vulgo Seau, situla, hic intelligatur. Vide Sellus.
P. Carpentier, 1766.
Bibere Dare, Potionem veneficam præbere. Chron. Bavar. ad ann. 1347. apud Oefel. tom. 1. Script. rer. Boicar. pag. 365. col. 2 :
Ludwicus imperator obiit.... Ducissa de Austria sibi Bibere dedit, et mortuus est.