« »
 
BOATERIA 1, BOATERIA 2, BOATERIA 3.
[]« 1 boateria » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 683a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BOATERIA1
1. BOATERIA, Talliæ species, vectigal quod ab universis subditis penditur. Charta ann. 1183. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 170 :
Et si contingeret, quod consules, vel potestas si fuerit, fecerint collectam vel Boateriam extra civitatem super rusticos, illud idem volumus quod nostri rustici, qui sunt a Liquentia hucusque debeant facere mandato consulum vel potestatis, si fuerit.
Alia ann. 1199. ibid. col. 177 :
Et collectam et Boateriam dabimus ad voluntatem potestatis vel consulum, qui pro tempore erunt in regimine civitatis Tarvisii, quando collectam vel Boateriam colligent extra civitatem.
Quod a Bobatteriis seu agricolis exigeretur, sic dicta. Vide infra Bobatterius.
[]« 2 boateria » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 683a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BOATERIA2
2. BOATERIA, Forum, ubi venduntur boves, Bellijoci vulgo la Buerie. Charta ann. 1452 :
In villa Bellijoci in Boateria [] dictæ villæ.... Carreria publica tendens a Boateria ad pontem de petra, etc. Boreote,
Boum stabulum, in Lit. remiss. ann. 1382. ex Reg. 121. Chartoph. reg. ch. 40 :
Ledit Regnault..... portant un gros baston...... qu'il prinst en une Boreote à buefs, etc.
[]« 3 boateria » (par L. Favre, 1883–1887), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 683b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BOATERIA3
3. BOATERIA, Idem ac Boatia, Tributum boum, quod pro jugo boum pensitabatur. Stat. Bonon. ann. 1250-67. tom. I. pag. 235 :
Boateriam a Comuni bon. statutam exigam, et solvam Massario Comunis bon. ad terminum michi datum, et ab iis qui non habent boves, si postea habuerint exigam.
Fr.