« »
 
CAPRIOLUS 1, CAPRIOLUS 2, CAPRIOLUS 3, CAPRIOLUS 4.
[]« 1 capriolus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 144b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPRIOLUS1
1. CAPRIOLUS. Papias : Capra domestica, caprea vero silvatica dicta quasi capiens ardua : cujus filii Caprioli dicuntur. Gloss. Lat. Gall. : Capriolus, Chevriz. Ital. Capriolo et Cavriolo, Gall. Chevreuil. Ebrardus in Græcismo cap. 9 :
Capreolus vero silvestris dicitur esse.
Lex Aleman. tit. 99. § 16 :
Si quis Capriolum occiderit.
Dudo lib. 3. de Morib. Norman. :
Est namque tellus Normannica... caprorum, cervorumque, ursorum atque Capreolorum venatu affluenter repleta.
Epistola 1. Episcopi Aconensis ad Honorium III. PP. :
Ipsi inermes et expediti velut Caprioli celeriter fugiebant.
Charta Carlomanni Regis apud Ughellum in Episc. Veronensibus :
Venationes porcarum, cervorum, Capreolorum, omni tempore, etc.
Charta anni 1345 :
Venari ad Capriolos, cuniculos, faxanos, etc.
[]« 2 capriolus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 144b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPRIOLUS2
2. CAPRIOLUS, Vox Architectorum, Vitruvio nota, de qua agunt pluribus Philander, Barbarus, Bernaldinus Baldus, aliique Vitruvii interpretes. Gloss. Gr. Lat. Καπρίωλος, τὸ ἔρεισμα τῆς στέγης, Furcilla. Alibi : πρότομος, Capriolus. Infra συνστάτης dicitur.
[]« 3 capriolus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 144b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPRIOLUS3
3. CAPRIOLUS, Columellæ lib. 11. cap. 3. genus est rustici ferramenti bicornis ad terram commovendam a similitudine cornuum capreolorum dictum.
[]« 4 capriolus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 144b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPRIOLUS4
4. CAPRIOLUS, vel Capreolus, Clavicula, qua vitis capit adminicula, iisque adhæret, Gall. Tendron de vigne. De capriolis hac notione Festum vide et Isidorum lib. 18. Orig. cap. 5. Hinc emendandas puto Glossas ejusdem Isidori : Caprioli, Botriones, latices ; vel, ut est in Excerptis : Capriolæ, Botriones, latices ; videtur enim legendum Caprioli, Botryonum helices, i. vitium Claviculæ. Botryo pro vitis a Græco Βότρυς, uva, dici potuit ; ἕλιξ vero clavicula est. Gloss. vett. ἕλιξ ἀμπέλου, Pampinus, Clavicula, corimbi. Vide Grævium.
P. Carpentier, 1766.
◊ Glossar Lat. Gall. ex Cod. reg. 521 : Caprioli, Gall. Cheaus d'arbres, ainsi comme de coudre, ou d'autre arbre. []